Oenomaus Martis et Asteropes Atlantis filiae filius habuit in conjugio Euareten Acrisii filiam, ex qua procreavit Hippodamiam, virginem eximiae formae, quam nulli ideo dabat in conjugium, quod sibi responsum fuit a genero mortem cavere. Itaque cum complures eam peterent in conjugium, simultatem constituit se ei daturum, qui secum quadrigis certasset victorque exisset, quod is equos aquilone velociores habuit, victus autem interficeretur. Multis interfectis novissime Pelops Tantali filius cum venisset et capita humana super valvas fixa vidisset eorum, qui Hippodamiam in uxorem petierant, paenitere eum coepit regis crudelitatem timens. Itaque Myrtilo aurigae ejus persuasit regnumque ei dimidium pollicetur, si se adjuvaret. Fide data Myrtilus currum junxit et clavos in rotas non conjecit ; itaque equis incitatis currum defectum Oenomai equi distraxerunt. Pelops cum Hippodamia et Myrtilo domum victor cum rediret, cogitavit sibi opprobrio futurum et Myrtilo fidem praestare noluit eumque in mare praecipitavit, a quo Myrtoum pelagus est appellatum. Hippodamiam in patriam adduxit suam, quod Peloponnesum appellatur ; ibi ex Hippodamia procreavit Hippalcum Atreum Thyesten.