La guerre de Troie


 

 

Mythes

Troie
Achille
Ajax
Ulysse

Ecrivez-nous
Recherchez

Copyright
Aspirateurs

Hygin - Fabula 107 - Armorum judicium

 

Hectore sepulto cum Achilles circa moenia Troianorum vagaretur ac diceret se solum Troiam expugnasse, Apollo iratus Alexandrum Parin se simulans talum quem mortalem habuisse dicitur sagitta percussit et occidit. Achille occiso ac sepulturae tradito Ajax Telamonius quod frater patruelis ejus fuit postulavit a Danais ut arma sibi Achillis darent ; quae ira Minervae ei abjurgata sunt ab Agamemnone et Menelao, et Ulixi data. Ajax furia accepta per insaniam pecora sua et se ipsum vulneratum occidit eo gladio quem ab Hectore muneri accepit dum cum eo in acie contendit.