![]() | La guerre de Troie | ||
MythesJugement de Pâris Ecrivez-nous Recherchez Copyright Aspirateurs | Pâris chez Guido delle Colonne - Historia destructionis Trojae, VI, 7Sed Paris, qui verba Hectoris diligenter audivit, statim se errigens stans hec verba profudit : « Audi, rex, karissime pater... Nondum enim sunt multi dies elapsi... quodam die Veneris venationis causa placuit michi adire nemora in multorum collegio venatorum... Descendi fessus ab equo et ipsum in ramo cuiusdam arboris michi propinque cum habenis freni sui studui colligare ; deinde stravi me solo... soporatus igitur tam graviter vidi in ipso sompno meo mirabilem visionem : quod deus, scilicet Mercurius, tres deas in suo comitatu ducebat, Venerem videlicet, Palladem, et Iunonem. Qui ad me statim accedens, predictis deabus parum a se distantibus, michi dixit : « Audi, Paris, ecce adduxi has tres deas ad te propterea quod inter eas quoddam nunc litigium est exortum, de quo disposuere se committere arbitrio tuo soli, ut lis ipsa inter eas tuo iudicio dirimatur. Vescentibus enim eis in quodam solempni convivio, quoddam pomum mirabile et formose cellature, de materia preciosa, iniectum extitit inter eas, in quo Grecis litteris continetur inscriptum ut pulcriori detur ex eis. Cum igitur quelibet earum precedere aliam de forma contendat, et exinde putet ipsius pomi premium promereri, tuo de hoc iudicio se submittunt et quelibet earum ibi per me promittit premium pro tui remuneratione arbitrii ab ea infallibiliter consequendum quam in pulchritudine et pomi questu putaveris anteponi. Si Iunonem enum preferre decreveris, inter alios mundi magnificos illa constituet te maiorem ; si vero Palladem, omnem ab ea humanam scientiam pro premio consequeris ; quodsi Venerem, pulchriorem se et de Grecia nobiliorem feminam ab ea in tuum premium reportabis ». Ego autem, talibus a Mercurio auditis promissis et donis, sic sibi respondi quod verum de hoc iudicium non darem nise se omnes nudas meo conspectui presentarent, ut per inspectionem meam singulas earum corporis pro vero iudicio valeam contemplari. Et statim Mercurius dixit michi : « Fiat ut dicis ». Depositis ergo vestibus predictarum trium dearum, sigillatim qualibet earum nuda meo conspectui presentata, visum fuit michi prosequendo iudicium veritatis quo Venus sua forma patenter predictas duas alias excederet, et ideo decrevi eam dominam esse pomi. Venus autem ex predictis pomi victoria facta congaudens submissa voce michi promissum a Mercurio infallibiliter confirmavit. Et recedentibus illis a me statim sompno et sompnio sum solutus... »Merci au professeur Francesco Chiappinelli, auteur de l'Impius Aeneas, de nous avoir fourni ce texte. | ||