![]() | La guerre de Troie | ||
MythesPâris Ecrivez-nous Recherchez Copyright Aspirateurs | La mort de Pâris chez Guido delle Colonne - Historia destructionis Trojae, XXVIIItem Paris multos ex Grecis vulnerat et multos occidit ex eis. Tunc ille Aiax in gentem Paridis irruit ense suo... Verum Paris hoc sustinere non valens tenso fortissimo arcu suo in Aiacem quandam sagittam venenatam emisit, cum qua letaliter ipsum inter splen percussit et costas, sic quod Aiax bene persensit quod erat ex eo vulnere infallibiliter moriturus. Ante ergo quam moriendo deficiat, querit Paridem inter turmas, Paridem invenit, et se coniungit eidem, et dicxit ei : « Paris, Paris, tu me in ictu sagitte tue crudeliter peremisti, sed antequam mortuus descendam ad inferos, tu eris michi previus et precursor. Necesse enim erat ut ab iniusto amore Helene, pro qua sunt tot nobiles interempti, illico separeris ». Et statim ense suo sic ipsum letaliter percussit in facie quod maxillas eius geminas divisit in partes et a cerebro separavit. Et confestim cecidit mortuus inter pedes equorum. Et Aiax non longe progressus mortuus expiravit... Eadem vero nocte corpore Paridis in regiam patris sui in multarumm lacrimarum effusione deducto, planctus fit maximus inter cives... et specialiter ipsius Helene que frere mortua plus quam viginti vicibus nocte illa a corpore Paridis fuit abstracta, cupiens mori cum mortuo et amplius vivere non affectans. Adeo quod rex Priamus et Heccuba in tantum sunt in anxietatis Helene excedenti dolore mirati quod, quasi dolorum propriorum obliti, dolores eorum a doloribus Helene anxiosa fomenta trahebant. Et cum viderint Helenam ob mortem Paridis tantis doloribus cruciari, ipsama caram de cetero plus quam filiam habuerunt. Quid ultra ? paratur Paridi in templo Iunonis preciosa nimium sepultura, cuius forma et serie in narrandi modo postpositis. Corpus Paridis in ea reconditum extitit et humatum.Merci au professeur Francesco Chiappinelli, auteur de l'Impius Aeneas, de nous avoir fourni ce texte. | ||