La guerre de Troie


 

 

Mythes

Troie
Jugement
de Pâris


Ecrivez-nous
Recherchez

Copyright
Aspirateurs

Hygin - Fabula 92 - Paridis judicium

 

Jovis cum Thetis Peleo nuberet, ad epulum dicitur omnis deos convocasse excepta Eride, id est Discordia, quae cum postea supervenisset nec admitteretur ad epulum, ab janua misit in medium malum, dicit, quae esset formosissima, attolleret. Juno Venus Minerva formam sibi vindicare coeperunt, inter quas magna discordia orta, Jovis imperat Mercurio ut deducat eas in Ida monte ad Alexandrum Paridem eumque jubeat judicare. Cui Juno, si secundum se judicasset, pollicita est in omnibus terris eum regnaturum, divitem praeter ceteros praestaturum ; Minerva, si inde victrix discederet, fortissimum inter mortales futurum et omni artificio scium ; Venus autem Helenam Tyndarei filiam formosissimam omnium mulierum se in conjugium dare promisit. Paris donum posterius prioribus anteposuit Veneremque pulcherrimam esse judicavit ; ob id Juno et Minerva Troianis fuerunt infestae. Alexander Veneris impulsu Helenam a Lacedaemone ab hospite Menelao Trojam abduxit eamque in conjugio habuit cum ancillis duabus Aethra et Thisadie, quas Castor et Pollux captivas ei assignarant, aliquando reginas.