![]() | La guerre de Troie | ||
MythesTroie Enée Impius Aeneas Ecrivez-nous Recherchez Copyright Aspirateurs | Impius AeneasDarès le Phrygien - De excidio urbis TroiaeCORNELIUS NEPOS SALLUSTIO CRISPO S. Cum multa Athenis studiosissime agerem, inveni historicam Daretis Phrygii, ipsius manu scriptam, ut titulus indicat, quam de Graecis et Trojanismem oriae mandavit. Quam ego summo amore complexus, continuo transtuli. Cui nihil adjiciendum vel diminuendum reformandi causa putavi, alioquin mea posset videri. Optimum ergo duxi, vere et simpliciter perscripta, si eam ad verbum in Latinitatem transverterem, ut legentes cognoscere possent, quomodo hae res gestae essent : utrum magis vera existiment, quae Dares Phrygius memoriae commendavit, qui per id tempus vixit et militavit, quo Graeci Trojanos oppugnarent ; an Homero credendum, qui post multos annos natus est, quam bellum hoc gestum fuisset : de qua re Athenis judicium fuit, cum pro insano Homerus haberetur, quod Deos cum hominibus belligerasse descripsit. Sed hactenus ista. Nunc ad pollicitum revertamur. [37] Haec postquam Trojani viderunt, Antenor, Polydamas, Aeneas ad Priamum veniunt. Agunt cum eo, ut concilium vocet, de fortunis suis quid sit faciendum. Priamus concilium convocat : illi postulaverunt loquendi facultatem dari: jubet dicere eos quid desiderent. Antenor commemorat, principes defensores Trojae Hectorem ceterosque natos ejus cum advenis ductoribus interfectos esse ; magnos fortissimosque adhuc contra stare, Agamemnonem, Menelaum, Neoptolemum, non minus fortem quam pater ejus fuisset, Ulyssem, Nestorem, Diomedem, Ajacem Locrum, ceterosque quam plures summae prudentiae. Contra, Trojanos clausos et contritos esse. Suadet potius, ut Helena his, et quae Alexander abstulit reddantur, et pax fiat. Postquam multa verba de pace concilianda dixerunt, surgit Amphimachus filius Priami adolescens fortissimus : malisque verbis adortus est Antenorem, et eos qui consenserant, increpare, factaque eorum coepit, et suadere potius exercitu irruptionem in castra facere, usque dum vincant, aut victi pro patria occumbant. Postquam is finem fecit, Aeneas exsurgit, lenibus mitibusque verbis refutat, pacem ab Argivis peti magnopere suadet. [38] Postquam finis dicendi factus est, Priamus magno animo surgit, ingerit multa mala Antenori et Aeneae : eos auctores belli appetendi fuisse, et legatos in Graeciam mittendi, cum ipse quoque Antenor legatus redierit, et renuntiaverit se contumeliose tractatum esse. Deinde et Aeneam, qui cum Alexandro Helenam et praedam eripuerit. [39] Eodem die conveniunt clam Antenor, Polydamas, Ucalegon, Amphidamas, Dolon: dicunt se mirari pertinaciam regis qui clausus cum patria et comitibus perire mallet, quam pacem facere. Antenor ait se invenisse quid faciendum sit, quod sibi et illis in commune proficiat, dum sibi et illis foret fides. Omnes se in fide astringunt. Antenor, ut vidit se obstrictum, mittit ad Aeneam, dicens, prodendam esse patriam, et sibi suisque cavendum esse : ad Agamemnonem de his aliquem mittendum esse : nam regem iratum de concilio surrexisse, quia ei pacem suaserit : vereri se ne quid novi consilii ineat. Itaque omnes promittunt : statimque Polydamantem, qui ex his unus erat, ad Agamemnonem clam mittunt. Polydamas in castra Argivorum pervenit, Agamemnonem convenit, dixitque ea quae suis placerent. [40] Agamemnon clam nocte omnes duces in concilium convocat, refert eadem: quid cuique videatur, dicere jubet. Omnibus placitum est, ut fides proditoribus servetur. Ulysses et Nestor vereri se dixere, hanc temeritatem subire. Neoptolemus eos refutat. Dum inter se certant, placitum est, signum a Polydamante exigi, et idipsum per Sinonem ad Aeneam, Anchisem, et Antenorem mitti. Sinon ad Trojam proficiscitur. Et quia nondum claves portae Amphimachi custodibus traditae erant, signo dato Sinon, nomine Aeneae, et Anchisae, et Antenoris audito, confirmatus, Agamemnoni renuntiat. Tunc placitum est omnibus, ut fides daretur, et jurejurando confirmaretur, Antenori, Aeneae, Ucalegoni, Polydamanti, Doloni, suisque parentibus, liberis, conjugibusque, et consanguineis propinquis, et amicis qui una conjurassent, omnibus fidem praestari, suaque omnia sacra et bona incolumia habere liceat. Hoc pacto confirmato, et jurejurando astricto, suadet Polydamas, noctu exercitum ad portam Scaeam ut adducant, ubi extrinsecus caput equi pictum est, ibi praesidia habere noctu Antenorem cum Anchise, exercitusque noctu portam reseraturos, eisque lumen prolaturos. Id signum eruptionis fore, quod ibi praesto forent qui ad regiam eos ducant. [41] Postquam pacta confirmata sunt, Polydamas in oppidum redit, facta renuntiat, dicit Antenori et Aeneae, ceterisque quibuscum actum erat, ut suos omnes ad Scaeam portam adducant, noctu Scaeam portam aperiant, lumen ostendant, exercitum introducant. Antenor et Aeneas noctu ad portam praesto fuerunt, Neoptolemum susceperunt, exercitui portam reseraverunt, lumen ostenderunt, fugae praesidium sibi et suis omnibus ut esset postulaverunt. Neoptolemus irruptionem facit, Trojanos caedit, persequitur Priamum, quem ante aram Jovis obtruncat. Hecuba, dum fugit cum Polyxena, Aeneae occurrit, Polyxenam ei tradidit, quam Aeneas ad patrem Anchisem abscondit. Andromacha et Cassandra in aede Minervae se tegunt. Tota die et nocte Argivi non cessant vastare, praedam asportare. [42] Postquam dies illuxit, Agamemnon omnes duces in arcem Minervae convocat: Diis gratias agit, exercitum collaudat, omnem praedam jubet in medium afferri : eam se pariter cum omnibus partiturum : simulque exercitum consulit, an placeat Antenori et Aeneae, cum his qui una patriam prodiderant, servari, quod illis clam confirmaverant. Exercitus totus conclamat, placere sibi; itaque convocatis omnibus, omnia sua reddidit... [43] Calchas respondit, Inferis non esse satisfactum. Neoptolemo in mentem venit, Polyxenam, cujus causa pater perierat, non esse in regia inventam. Agamemnonem poscit, conqueritur, accusat exercitum. Antenorem accersiri jubet, imperat ut perquirat eam et adducat. Is ad Aeneam venit, et diligentius perquirit : utque primum Argivi proficiscantur, Polyxenam, ut absconditam invenit, ad Agamemnonem adducit. Agamemnon Neoptolemo illam tradit : isque eam ad tumulum patris jugulat. Agamemnon iratus Aeneae quod Polyxenam absconderat, cum suis protinus patria excedere jubet. Aeneas cum suis omnibus navibus proficiscitur, Antenori terram tradit. Agamemnon postquam profectus est, Helena, post aliquot dies, moesta magis quam alacris, domum reportatur cum suo Menelao. Helenus cum Hecuba, Andromacha, et Cassandra Chersonesum petunt. [44] Hactenus Dares Phrygius Graecis literis mandavit : nam is ibidem cum Antenoris factione remansit. Pugnatum est annis X. mensibus VIII. diebus XII. ad Trojam ruerunt ex Argivis, sicut acta diurna indicant, quae Dares Phrygius descripsit, DCCCVI. millia hominum ad oppidi proditionem. Ex Trojanis CCLXXVIII. millia hominum. Aeneas profectus navibus quibus Alexander in Graeciam venit, numero XXII. quem omnis hominum aetas circiter III. M. CCC. secuta est. Antenorem secuti sunt duo millia et quingenti. Andromacham et Helenum mille ducenti. Hucusque historia Daretis. Présentation et texte en français sur le site de Philippe Remacle © Francesco Chiappinelli pour tout ce module. | ||