![]() | La guerre de Troie | |||
MythesTroie Enée Impius Aeneas Ecrivez-nous Recherchez Copyright Aspirateurs | Impius AeneasGuido delle Colonne - Historia destructionis Troiae
Troyane igitur urbis excidium nulla dignum est longevi temporis vetustate detergi. Ut continuis recordiis successorum floreret in mentibus, multorum scribentium calamus fideli scriptura depinxit. Nonnulla enim iam eius ystorie poetice alludendo veritatem ipsius in figurata commenta quibusdam finctionibus transsumpserunt ut non vera que scripserunt viderentur audientibus perscripsisse sed pocius fabulosa. Inter quos suis diebus maxime auctoritatis Homerus apud Grecos eius ystorie puram et simplicem veritatem in versuta vestigia variavit, fingens multa que non fuerunt et que fuerunt aliter transformando. Introduxit enim deos quos coluit antiqua gentilitas impugnasse Troyanos et cum eis fuisse velut viventes homines debellatos. Cuius errorem postmodum poete curiosius insecuti,ut darent intelligi non solum Homerum fuisse vitiorum auctorem, multa deludia in libris eorum scribere presumpserunt. Unde Ovidius Sulmonensis prodigo stilo in multis libris suis utrumque contexuit. Addidit enim multa commenta commentis, intermixtim etiam veritatem non obmittens. Virgilius etiam in opere suo Eneydos, si pro maiori parte gesta Troum, cum de eis tetigit, sub veritatis luce narravit, ab Homeri tamen fictionibus noluit in aliquibus abstinere. Sed ut fidelium ipsius ystorie vera scribentium scripta apud occidentales omni tempore futuro vigeant successive, in utilitatem eorum precipue qui gramaticam legunt, ut separare sciant verum a falso de hiis que de dicta ystoria in libris gramaticalibus sunt descripta, ea que per Dytem Grecum et Frigium Daretem, qui tempore Troiani belli continue in eorum exercitibus fuere presentes et horum que viderunt fuerunt fedelissimi relatores, in presentem libellum per me iudicem Guidonem de Columpna de Messana transsumpta legentur, prout in duobus libris eorum inscriptum quasi una vocis consonantia inventum est in Athenis. Quamquam autem hos libellos quidam Romanus, Cornelius nomine, Salusti magni nepos, in Latinam linguam transferre curaverit, tamen, dum laboraret nimium esse brevis, particularia ystorie ipsius que magis possunt allicere animos auditorum pro nimia brevitate indecenter obmisit. Incipit liber XXVIIIIus de proditione Troie per Eneam et Anthenorem Troiani igitur clausis civitatis ianuis existentes inclusi multo dolore torquentur, cum amodo eos spes nulla reficiat de succursu aliquo rehabendo de quo eorum in aliquo possent sperare salutem. Ad nichil aliud ergo vacant preter quam ad custodiam civitatis fideles ac virtuosos adhibere custodes per quos civitas tueatur. Sciunt enim quod inmensa altitudo murorum civitatis ipsius omnes ab eis congressus exteriores excludit, et quod per infinita secula sic inclusi possent esse securi si victualia eis non deficerent ad sustentacionem eorum. De morte etiam Penthesilee, que sic viriliter dum potuit eos defendit et tot hostes eorum ipsa morte consumpsit, in anxietate nimia satis dolent, et multo forcius ex eo quod corpus eius habere non possunt ut ei funeraria debita dolentes exsolverent que defunctis nobilibus consueverunt exsolvi. Greci vero portas civitatis exterius muniunt circumquaque in glomerosa multitudine armatorum ne quis ex hiis qui interius commorantur libere per eas possit exire. Corpus autem Penthesilee aliqui ex Grecis decreverunt dandum canibus ad devorandum.Pirrus tamen resistit et dixit illud tradendum esse debite sepolture. Sed Diomedes dixit, cum per Penthesileam tot Grecorum nobiles perierunt, esse sepultura corpus eius indignum. Demum ad hoc deventum est, quod corpus Penthesilee in quodam magno stagno aquarum vicino civitati Troye proici deberet. Troyanis igitur existentibus tantis doloribus anxiosis et inclusis in urbe, Anchises cum eius filio Henea, Anthenor etiam cum eius filio Pollidamas consilium inierunt qualiter vitas eorum possent salvas facere ne perderentur a Grecis, et si aliud facere non possent, prodere civitatem. Propter quod statuerunt intra se loqui cum rege Priamo ut ipse rex Grecorum pacem appetat restituendo Helenam Menelao et dampnum datum per Paridem in insula Cycharea integraliter sarciendo. Sed O quam Priamo feliciter successisset si Greci vellent talem concordiam acceptare ! Licet enim Priamus tante strenuitatis viros filios amisisset, tanta fuisset dampna perpessus, si talis fuisset acceptata concordia, poterat se, uxorem suam Heccubam, eius filiam Polyxenam, suos eciam qui supererant filios naturales, civitatem Troye, et eius cives qui tunc erant perpetue commendare saluti. Quod Priamus fecisse potuit iam est diu tunc cum, Grecorum exercitu apud Thenedon existente, fuit exinde per Agamemnonem requisitus. Unde apud quosdam vulgares in proverbio dictum est quod iuveniles tantum concordie bone sunt, id est que fiunt in ipsis principiis, antequam partes sint dampnis, expensis, et laboribus faticate. Post dampna enim et personarum dispendia quis potest ad concordiam illum pocius declinare qui pocior est in obtinendo de discordia voto suo? Sane quis posset pro certo tenere Grecos velle tali concordie consentire post tanta eorum dampna, tot eorum nobilibus interfectis, tanta subisse preterea dispendia et iacturas, et nunc precipue qui in spe manifesta sunt positi eos esse debere de presenti bello victores, ut secundum eorum intentum credant universos Troyanos morti tradere et civitatem Troye funditus in ruinam ? Quare manifeste conicitur consilium predictorum ex solo dolo procedere, ut sub ipsius pacis tractatus velamine habilitatem captent et habeant proditores prodendi civitatem eorum, si se alio more salvare non possunt. Cupientibus ergo eis in consilio cepto persistere, Anthenor et Heneas cum Grecis de pace regem Priamum querenda insimul alloquntur, presente Amphimaco, ex suis filiis naturalibus iuniore, et presentibus multis nobilibus civitatis ipsius. Rex vero Priamus, audito quod Anthenor et Heneas sibi persuadebant de concordia tractanda cum Grecis, statim suo concepit in animo quod non ex fidelitatis zelo aut dileccionis affectu procederet quod ipsi sollecite suggerebant. Sed post multa ab eo protracta suspiria eis in sua sagacitate respondit, occultando tamen exinde sui animi cogitatum. Dixit enim eis se velle habere consilium per dies aliquos super hoc. Qui dixerunt : « Si dicis te consilium exinde scrutaturum, audias ergo nostrum, et si tibi displicere putaveris, aliorum consilio poteris adherere ». Quibus rex sic dixit : « Consilium vestrum non reprobo ; audire enim illud gratum est michi et ei credere si sit bonum. Sed si a bono discrepare videbitur, vobis displicere non debet si adherere valeo meliori ». Tunc surrexit Anthenor et stans dixit hec verba : « Domine rex,dissimulare non potest vestra sagacitas quanto vos et vestri sitis discrimine involuti. Hostes enim vestri, qui perdere vestram animam et vestrorum affectant, vestre portas obsident civitatis. Inter quos sunt plus quam quinquaginta reges qui nichil aliud appetunt quam hanc nobilem civitatem vestram evertere funditus et quod de vobis et vestris reliquie non supersint. Nec in vobis est tanta potencia quod de eis possitis esse victores nec eciam eis posse resistere, cum ad tantam deveneritis impotenciam quod aperiendi civitatis vestre portas nulla sit vobis permissa libertas, nec vobis aliqui nunc suppetant defensores qui vos et terram vestram in eorum interesse defendant, cum omnes filii, viri tanta strennuitate conspicui in bello, defecerint et pars pocior gentis vestre. Numquid ergo nos et vos sic moriemur inclusi ? bonum est ergo ut de duobus malis eligi debeat minus malum. Quare expedire pocius videtur vobis et nobis pacem querere a Grecis ut restituatur Helena Menelao, pro qua tot sunt interfecti nobiles, cum Paris, qui eam pro uxore tenebat, clauserit diem extremum, et quod restituantur omnia Grecis que per Paridem ablata sunt in insula Cytharea ». Tunc Amphimacus regis filius naturalis exurgens multum dictis Anthenoris contradixit, et ei exprobans que dixerat dixit Anthenori : « Quam spem de te rex et nos amodo gerere possumus, quod, cum deberes erga regem tuum et civitatem tuam animum firmum habere et pedes omni firmitate subnixos, nunc te penitus vacillare videmus et ad lapsum dirigere pedes tuos, et qui mori nobiscum et vivere deberes affectione firmissima, nunc revoluto mantello persuadere nobis irreverenter intendis quod rex noster Grecorum pacem appetat in tante sue declinacionis obprobrio, quem deberes tue probitatis virtute in sua debilitate fulcire ? Sane quia durus est hic sermo quem proponere studuisti, prius viginti milia hominum anime destruentur quam contingat perfici sermo tuus, cum non ex fidelitatis zelo processerit sed detestabilis prodicionis errore ». Multa igitur alia obprobriosa verba contra Anthenorem protulit Amphimacus. Sed Heneas nisus est multum verbis dulcibus Amphimacum refrenare dicens : « Postremo nobis amodo aliqua spes non est contra Grecos inire congressus nec audere civitatis nostre portas hostiliter aperire contra eos. Alia igitur deinceps via a nobis est utilior exquirenda, que non nisi per pacem potest salubrius procurari ». Rex vero Priamus ad hec animi sui motus temperare non valens, multum alias promptus ad iram contra Anthenorem et Heneam, eos increpando sic dixit : « Quomodo potestis erga me in tante crudelitatis audacia et infidelitatis sine pudore versari ? Vere per vos stimulo desperacionis anxior et involvor, cum quidquid ego hactenus usque nunc fecerim aut gesserim contra Grecos non nisi instinctu vestri consilii sum aggressus. Nonne cum tu, domine Anthenor, a Grecia rediisti pro querenda a Grecis Exiona, persuasisti michi ut Paridem in Greciam destinarem Grecos hostiliter predaturum ? Numquam a mea processisset audacia guerram contra Grecos in tanta mee pacis tranquillitate movere. Sed tui falsi consilii monitus et continui stimuli tui sermonis me ad tante presumpcionis audaciam commoverunt. Et tu, domine Henea, quando te cum Paride contulisti, nonne fuisti auctor consilii principalis ut Paris Helenam raperet et duceret in hoc regnum ? et tu eciam fuisti personaliter adiutor ipsius, qui si tunc Paridi dissuadere voluisses, numquam vidisset Helena muros Troye. Et nunc post omnium filiorum meorum necem et post mea tanta dispendia et iacturas in consilium irreverenter assurgitis ut Grecorum pacem exquiram, qui me sic crudeliter finaliter destruxerunt. Sane non est tale consilium exsquendum propter quod michi laqueum preparetur ut finiam in tanti obprobrio dedecoris vitam meam ». Heneas vero nimium commotus ad iram multa verba contra regem Priamum protulit ampulosa, propter quod tunc Anthenor et Heneas recesserunt a rege in verbis nimium iracundis. Priamus itaque multo dolore confusus multas prorupit in lacrimas, dum aperte percepit et probabiliter timere potest ne Anthenor et Heneas in Grecorum manus tradant et prodeant (sic, ndr) civitatem ut Greci ipsum exinde nequiter morti tradant. Cuius rei causa cupiens ipsos in eorum proditoriis operibus prevenire, Amphimacum filium suum ad se secreto vocavit, quem hiis verbis allocutus est dicens : « Kare fili, nonne ego sum tuus genitor et tu a me genitus ? Cum sic simus sanguinis iuncturis uniti, ne per mortis discidium invicem separemus, dum possumus occurramus. Scio enim quod isti duo, Anthenor videlicet et Heneas, tractare intendunt quod Greci nos interficiant et eis prodeant civitatem, et ideo non est iniquum ut ipsi cadant in foveam quam intendunt aliis preparare. Proposui enim eos ambos interdici antequam per eos interficiamur a Grecis. Quod si fieri potest comode, cras in sero, cum ad consilium venient, consilio celebrato, volo in hoc pallacio cum aliquibus nostris secretis fidelibus te latere, ubi statim tu et alii irruatis in eos et ambos morti crudeliter contradatis ». Quod Amphimacus fideliter exequi regi spondet necnon et quod condictum est nimium inter eos occulte tenere. Sed cum nichil occultum sit quod revelari non valeat, et rustici asserunt quod terra vomit et propalat archana, ignoratur qualiter ad Henee pervenit noticiam consilium regis Priami quod habitum exstiterat de morte duorum. Statim Heneas et Anthenor prodicionem civitatis insimul cum quibusdam eorum complicibus iuraverunt, proponentes, ad consilium regis Priami si eos evocari contingat, non ire nisi cum magna multitudine armatorum. Erat tunc Heneas valde potens in civitate Troye in consanguineis et amicis et nullus de civibus dicior erat eo, adeo quod regis potencie poterat coequari; similiter et Anthenor. Qui in multa consanguineorum parentela confisi inter se firmaverunt de Troya prodenda, habita a Grecis securitate sincera quod ipsi de personis eorum et rebus necnon et consanguineorum suorum penitus salvi fiant. Interea rex Priamus Anthenorem et Heneam ad se venire mandavit pro habendo consilio quid de factis incumbentibus sint facturi, cupiens sue intencionis propositum finaliter percomplere. Sed Anthenor et Heneas, ut inter se condixerant, ad regem Priamum in multitudine se conferunt armatorum. Quod rex ipse videns mandavit Amphimaco ut a precepto sibi facto desistat. Sequenti vero die rex Priamus mandavit omnes Troyanos ad colloquium convenire, et eis venientibus, Heneas assurgens monet et suadet cum Grecis pacem esse tractandam. Cui omnes Troyani unanimiter consenserunt. Ad quod dum rex ipse resisteret, Heneas dixit ei : « Ad quid reniteris, domine rex? Velis nolis, de pace tractabitur et fiet, eciam te invito ». Quod postquam vidit rex quod sua contradiccio non valeret, maluit consentire quam sub contradiccionis errore cives suos ad scandala provocare. Propter quod dixit Henee: "quidquid vobis faciendum videtur de presenti negocio facite, cum et michi quicquid inde feceritis videatur acceptum". Communicato igitur consilio, Anthenor eligitur in legatum ut vadat ad Grecos pacem cum eis omnimode tractaturus. Et colloquio dissoluto, Troyani in signum pacis muros civitatis cum ramis olivarum ascendunt. Quod percipientes Greci Troyanis reddunt perceptibilia signa consensus. Propter quod Anthenorem per murum descendere faciunt civitatis. Et eo a Grecis recepto et Agamemnoni presentato, rex Agamemnon cum Grecis regi Crete, Dyomedi et Ulixi totum ipsum negocium commiserunt. Et quicquid dicti tres cum quarto, eis Anthenore adiuncto, de predicto sint facturi negocio omnes Greci ratum habere perpetuo promiserunt. Et eis ordinatis pro parte omnium Grecorum ipsorum, ad servandum omnia supradicta corporali sacramento firmarunt. Quare predictis tribus cum Anthenore prefato segregatis in partem, Anthenor dolositate repletus promisit eis prodere civitatem sic quod de ea libere faciant velle eorum, dummodo ipsum et Heneam firmiter assecurent de personis eorum et consanguineorum omnium eorundem, quos ipsi duxerint eligendos, et quod sibi et Henee omnes possessiones suas et cetera bona sua salva faciant, sic quod libera eis et sine dampnorum lesione dimittant. Et hoc predicti tres firmiter attendere eidem Anthenori iuraverunt. Verum eciam res ipsa teneri debeat in secreto donec suum sorciatur effectum, ne forte, ipso negocio propallato, contingat ipsius effectus exitus impediri. Monet eos attente Anthenor ut quod dictum est inter eos ipsi sub sigilli taciturnitate consignent. Et ut res ipsa sit melius in secreto et aliquo colore quesito melius propagetur, petiit Anthenor a Grecis ut rex Talcibius, senectute gravatus, cui facilius sit credendum, cum eo se dirigat apud Troyam, qui ficticie voluntatem Troyanorum exquirat si pax communiter grata sit eis et quid Grecis facere velint pro predicta pace firmando. Et nichilominus Anthenor postulavit a Grecis Penthesilee corpus sibi concedi. Quod Greci sibi cum difficultate maxima et multarum precum laboribus concesserunt . Ostenta igitur a Grecis licencia, Anthenor et rex Talcibius ad civitatem veniunt, intrant in eam, et regi Priamo notificant adventum eorum. Sequenti vero die rex Priamus, civibus civitatis Troye ad colloquium convocatis pro legacione Anthenoris audienda, mandavit Anthenori ut quod ipse cum Grecis tractaverat in communi omnium audiencia explicaret. Anthenor vero volens sue dolositatis commenta callide paliare longum contexuit in sua verborum prolacione sermonem, asserens in verbis suis de multa Grecorum potencia, de eorum legalitate et firmitate habita in promissis, propter quod pro Grecis callidum argumentum induxit de firmitate treugarum, quorum aliqua per eos non extitit viciata. Item adiecit de nimia debilitate Troyanorum et qualiter ad nichil aliud sunt deducti nisi ut in continuis lacrimis et multa anxietate dolorum eorum continue flebilem vitam ducunt, et ideo astruere per verba sua nimium est innisus quod amodo esset utile et salubre viam diligenter exquirere et inventam diligencius eam sequi per quam posset eorum lamentis et lacrimis finis imponi. Addidit eciam quod ad hoc cum Grecis perveniri non potest nisi per auri et argenti maximas quantitates in restauracionem gravium dampnorum eorum que propterea sunt perpessi. Propter quod omnibus in suo sermone suasit habentibus pecuniam et specialiter ipsi regi ut ad relevacionem tantorum dolorum eorum manus apperiant, cum secundum vulgare proverbium dictum sit melius est marsupiis pecuniariis acomodare dolores quam cordis continuis doloribus anxiari. Verum cum nondum a Grecis potuerit finalem cognoscere voluntatem, petiit et laudavit ut Heneas cum eo ad Grecos se conferat, ut ambo simul a Grecis voluntatem eorum finalem eliciant et de observandis promissis per Anthenorem sint Greci in maioris roboris firmitate. Dictum vero Anthenoris communiter omnes probant. Quare Anthenor et Heneas se ad Grecos cum redeunte Talcibio contulerunt. Rex vero Priamus, colloquio dissoluto, suam se secreto recepit in aulam, ubi multas lacrimas pre dolore in nimia anxietate profudit, conferens in corde suo proditorias dolositates Anthenoris et Henee, et quod omnes filios suos amiserat, tanta strenuitate conspicuos, et tanta fuerit dampna perpessus. « Et nunc, quod deterius est, necesse est ut me redimam ab eorum manibus qui michi tanta dispendia intulerunt, et quod pretextu redempcionis ipsius a me totum aurum exhauriant quod multo tempore cumulavi, ut demum spoliatus omnibus bonis meis in profundum paupertatis immergar. Et O utinam esse possem de mea vita securus ! » et sic rex Priamus quid faciat ignorat, cum necessitate coactus illorum habeat prosequi voluntates, qui totis eorum viribus ad suam animam delendam penitus et perdendam prorsus anhelant. Helena vero sciens quod pax erat tractanda cum Grecis et quod Heneas cum Anthenore erat iturus legatus ad Grecos, sub noctis tenebris ad Anthenorem se contulit in secreto, et eum rogavit attente ut cum Menelao, dudum viro suo, de ea pacem et reconciliacionem tractare deberet, et ex sola sue misericordia pietatis ab eo pacis graciam valeat obtinere. Quod Anthenor gratanter pro ea se obtulit tractaturum. Et sic Helena recessit ab eo et in regium pallacium se recepit. Interim autem Glaucus, regis Priami filius, honorifice sepellitur, et de corpore Penthesilee fuit tunc per regem Philimenem Troyanis acceptantibus ordinatum quod inhumatum interim remaneret donec, tractata pace, rex Philimenis deferet (sic, ndr) in regnum Amazonum corpus ipsum, ubi deberet in regno suo, tamquam corpus regine, more regio sepeliri. Anthenor autem et Heneas se conferunt ad castra Grecorum, ubi cum illis tribus quos Greci elegerant de prodenda civitate firmius tractaverunt. Et de reconciliacione Hellene cum Menelao sunt ab eo firmam gratiam consequti. Propter quod Greci statuerunt Ulixem et Dyomedem cum Anthenore et Henea apud Troyam ire legatos. Quibus intrantibus civitatem gaudet vulgus. Nam cum ambo sint reges et valde discreti, per eos putant pacem facilius percompleri. Sequenti vero die in mane omnes Troyani in regis pallacio convenerunt, rege mandante, pro colloquio celebrando, ubi tunc surrexit Ulixes et in suorum sermone verborum dixit illis Grecos videlicet duo petere, restauracionem dampnorum in auri et argenti maxima quantitate, et Amphimacus perpetuo relegetur ab urbe sine spe aliqua redeundi, quod totum Anthenor dolose procuravit de Amphimaco pro eo quod restitit verbis eius quando ipse primum cum Henea dixit Priamo pacem cum Grecis esse querendam. O quantum expedit sapienti illam cautelam de se habere ne turbacionis et sediccionis tempore sit ante alios proloqutor et quod ipsemet ponat ori suo custodiam ! Proloqucio enim Amphimaco dampnum fuit. Non enim Anthenor sibi alias relegationis exilium procurasset. Sed deus, qui semper iniustas ulciscitur iras punit hominem pena quam alii procuravit. Nam eciam ipse Anthenor, Henea tractante, fuit a Troya perpetuo relegatus, prout sequencia presentis hystorie declarabunt. Existentibus igitur Ulixe et Dyomede inter Troyanos in regis pallacio pro colloquio simul iunctis, repente factus est mirabilis sonitus inter eos et vociferaciones multe quasi clamancium audite sunt in ingressu loci ubi predictum colloquium tractabatur. Propter quod Ulixes et Dyomedes valde perterriti timuerunt ne tumultus populi irrueret in ipsos, ad mortem eorum scilicet aut offensam. Alii putaverunt filios regis esse, qui ad capcionem ipsorum duorum regum legatorum, Dyomedis scilicet et Ulixis, propter relegacionem Amphimaci anhelarent. Sed diligentius exquisita causa ipsius sonitus et clamoris, nullo modo percipi potuit quidnam esset. Quare colloquio dissoluto omnes qui venerant in regium pallacium recesserunt ab eo. Anthenor vero Ulixem et Dyomedem secretum trahit in locum ubi satis secure loqui poterant de dolosis archanis eorum. Et solis tantum consedentibus illis tribus, Ulixes dixit Anthenori : « Ad quid trahis tantis expectacionibus vota nostra ut res nobis a te promissa suum non consequatur effectum ? ». Dixit Anthenor : « Sciunt dii voluntatem meam quia ad nichil aliud vigilo cum Henea nisi quod promissa vobis per nos celeriter compleantur. Sed impedimentum votorum nstrorum est quedam mirabilis structura deorum, quam meo, si placet vobis, explicabo sermone ». Cui dixit Dyomedes : « Placet et gratum est nobis ». Quibus Anthenor sic ait : « Certum et indubitatum est in hac urbe quod rex Ylius, qui Ylion fundavit primo in Troia, unde Ylion ex suo nomine dictum est, statuit in honorem Palladis magnum templum in hac urbe esse constructum. Quod cum totum esset perfectum in muris et non superesset nisi construi solum tectum, ex celo quoddam mirabile signum et quedam res nimium virtuosa descendit, et iuxta magnum altare divino ministerio seipsum affixit in muro, ubi ex tunc semper stetit ibidem et a nemine se baiulari permittit a loco scilicet ubi est, nisi a custodibus suis tantum, et nunc a solo suo custode videlicet sacerdote tantum, qui illud in diligencia magna custodit. Eius tamen materia, ut ab ipsis custodibus narratur, pro maiori parte consistit ex ligno. Cuius autem generis lignum sit a nemine nosci potest, nec eciam sciri qualiter in sua forma in qua est potuit esse factum. Dea vero Pallas, cuius beneficio Troyanis dicitur attributum, edixit qualis virtus in ipso ligno consistat, que talis est ut donec ipsum signum sit intus in templo vel infra menia civitatis, Troiani numquam ipsam civitatem amittent nec Troiani reges nec heredes eorum. Hec est enim spes certissima Troyanorum, propter quam securi vivunt Troyani, non timentes urbis excidium aut ruinam. Huius autem signi nomen, pro eo quod a dea Pallade creditur esse datum, Palladium communiter appellatur ». Ad hec Dyomedes dixit Anthenori : « Amice, si ita est de Palladio ut dicis tu, superstitiosus est penitus labor noster, cum civitas propter Palladium capi non valeat nec haberi » Anthenor vero respondit : « Si de mora nostra miramini quare promissa vobis non sunt complemento mandata, hec est sola causa quare dilata sunt usque modo. Sed cum ego hucusque tractaverim cum sacerdote custode de Palladio vobis dando furtive, de quo certam iam habemus fiduciam pro quadam auri maxima quantitate a me sacerdoti ipsi promissa, unde infallibiliter certi sumus, quando primo erit Palladium extra menia civitatis, ad vos illud destinare curabo, et tunc pro certo perficietur in omnibus votum vestrum ». Et sic inter eos fuit predictum consilium dissolutum. Quibus ante recessum iterum dixit Anthenor : « Carissimi, ne nostrum presens consilium sit suspectum et eius mora, oportet me ad regem Priamum accedere et ficticie sibi dicere ut negocium nostrum vere in suo esse sit latens, quod vobiscum tractaverim de habenda a vobis certitudine quantitatis quam ab ipso rege et eius civibus intenditis habere ». Et sic mutuo iter se data licencia, Anthenor ad regem Priamum accessit. Incipit liber XXXus de captione et destructione Troie et morte regis Priami, Heccube eius uxoris et Polixene eius filie Ulixe igitur et Dyomede ad eorum castra reversis, Anthenor dixit regi Priamo ut mandaret omnes cives ad colloquium convenire. Quibus convenientibus, Anthenor in serie sui sermonis significat eis tractatum esse cum Grecis quod, pro pace firme tenenda cum eis, dentur eis xxmilia marcarum auri et totidem de argento et [h]onera Cmilia de frumento. Propter quod ordinatum fuit inter eos quod infra certorum dierum spacium predicte quantitates deberent colligi et haberi. Quibus habitis in assignacione eorum, de firmitate pacis a Grecis inviolabiliter observanda securitatis cautele firmiter exponentur. Donec autem dabatur opera per Troyanos ad quantitates ipsas studiose colligendas, Anthenor ad sacerdotem Thoantem, Palladii custodem, sub noctis taciturnitate se contulit, maximam quantitatem auri in magno pondere secum ferens. Quam obtulit sacerdoti Thoanti, et ambobus existentibus in secreto, ei dixit Anthenor : « Ecce quantitas auri tam maxima, qua dum vixeris tu et heredes tui poteritis semper diviciis habundare. Accipe tibi eam et da michi Palladium quod custodis, ut illud michi liceat asportare ; a nemine enim sciri poterit quod a nobis duobus solummodo committetur. Sane sicut tu intendis vitare Troyanorum infamiam sic et ego, prius etenim mallem mori quam a Troyanis contra me posset impingi me fuisse scilicet huius commissi facinoris participem vel auctorem. Propono itaque, si feceris, illud statim Ulixi transmittere valde secreto, penes quem dum postea esse scietur, soli Ulixi poterit culpa eius ascribi. Dicetur enim Ulixem a templo Palladium subtraxisse, et nos duo erimus ab omni nocencie crimine penitus excusati ». Thoans vero sacerdos quasi pro maiori parte noctis illius violenter resistit verbis Anthenoris. Sed demum antequam Anthenori subtraheretur de nocte libera recedendi facultas, Thoans illaqueatus in auri cupidine Palladii subtraccionem Anthenori sponte concessit. Quod Anthenor statim asportavit a templo, et statim eadem nocte per nuncium suum illud transmisit ad Grecos, quod Ulixi fuit protinus assignatum. Postea vero, fama dictante, publice dictum est quod Ulixes sua sagacitate illud interceperat a Troyanis. Sed O dii ex quo Thoans sacerdos elegit civitatem suam proditorie malle perire quam aurum perdere sibi datum, quis locus tutus esse poterit aut securus si sanctitas in corrumpenda corrumpitur ? Sane non est in sacerdotibus novum istud, in quibus ex antiquo avarizia, omnium viciorum mater, suas radices affixit et ingluviosa cupiditas suas medullas. Nullum enim scelus potest esse tam grave quod ad committendum illud sacerdotes in fulgore auri subitam non recipiant cecitatem. Sunt enim avaricie templum et cupiditatis auxilium. Dum Troyani vero promissam quantitatem auri et argenti et frumenti colligerent et eam in templo Minerve ponerent conservandam donec integra posset haberi, placuit eis deo Appollini in templo ipso sollempne sacrificium celebrare in multitudine animalium occisorum. Que dum animalia ipsa super altare fuissent apposita et inmitteretur ignis ad comburendum ea ad sacrificium deputata, duo inter eos subito miracula contigerunt. Primum itaque fuit illud quod ad sacrificium nullo modo potuit ignis accendi, et cum fuisset fere deciens attemptatum, ignis stastim extinctus revolvebatur in fumum, sic quod nullo modo potuerunt ad sacrificium Troiani ignem accensum habere. Secundum vero miraculum fuit illud quod, dum interiora animalium ipsorum ad sacrificandum parata essent, super altare quedam aquila volans ex aere in sue vocis clamore descendit, et irruens super altare rapacibus unguibus suis omnia interiora predicta sustulit ab altari et ea in naves Grecorum advexit. Troyani autem stupefacti sunt valde ad ea que sic eis videntibus acciderunt et in similitudine veri percipiunt per signum primi miraculi deos esse contra eos ad iracundiam provocatos. Sed pro utroque miraculo ad significacionem eorum habendam Cassandre consilium diligenter exposcunt. Que pro primo dixit signo eis Appollinem indignatum « ex eo quod templum eius per vos in effusione sanguinis umani extitit violatum, cum in eo fuerit interfectus Achilles. Sed expedit propter hoc vos ire ad sepulchrum Achillis et ibi lumen accendere. De quo lumine accendetur in eorum sacrificio tale lumen quod nullatenus extinguetur ». Quod et factum est. De secundo vero miraculo Cassandra Troyanis asseruit prodicionem civitatis apud Grecossine dubio esse tractatam. Sacerdos autem Calcas de his miraculis interrogatus a Grecis secundum signum dixit significare capcionem civitatis ab eis tempore valde brevi. Inter hoc autem Calcas cum Crisis sacerdote persuaserunt Grecis quod deo Appollini sacrificia eorum offerrent. Quod statim factum est. Post sacrificium vero factum sacerdos Crisis maioribus Grecorum exercitus consuluit in secreto ut fieri faciant in similitudinem equi quendam magnum equum ereum ut in eo possent saltem mille lilites constipari. « Qui equs fiet secundum quod ego decrevero : nam est hec omnium deorum vere voluntas. Hic autem equs fiet magisterio et arte Apii (sic, ndr) sapientis artificis. In quo construentur quedam clausure sic artificiose composite quod ab esteriori parte aspectibus hopminum non patebunt, per quas, cum locus erit et tempus, ab eo exire valeant predicti milites costipati. Quo facto et in equo ipso perfecto occulte mille militibus introductis, petitis a rege Priamo ut equum ipsum in honorem Palladis in civitatem et in templum suum permittat intrare, vobis eam occasionem pretendentibus quod causa cuiusdam voti nostri solvendi voveritis ipsi dee propter subraccionem Palladii quam fecistis a templo eius ». Ad Crisis autem consilium sacerdotis et provisionem ipsius cum maximo labore artificum sine intermissione aliqua factus extitit equs ipse, perfectus tramen et completus ultimo anno capcionis civitatis ipsius. Reges autem qui venerant apud Troyam in auxilium regis Troye, de quibus superius dictum est, percipientes tam vile pactum quod rex Priamus cum Grecis inierat, omnes cum suis recesserunt a Troya, ad eorum regna, Priamo dimisso, tendentes. Propter quod rex Philimenis, qui cum duobus milibus militum Troyam advenerat, cum CCL superstitibus tantum sibi recessit a Troya in comitivis videlicet puellarum et corpore Penthesilee. De quibus mille puellis non supererant nisi tantummodo CCCC, earum excepta regina, et tamdiu festinaverunt per dietas earum quod ad earum optatas provincias pervenerunt. Sequenti vero mane, ut ficticie condictum extiterat de pace iuranda, in medio camporum extra muros civitatis sanctuariis orinatis a Grecis, rex Priamus, extra civitatem egressus in suorum maxima comitiva, tam ipse quam Greci iuxta formam sacramenti tenere pacem firmiter iuraverunt. Quare Dyomedes primo iuravit pacem ipsam inviolabiliter observare secundum quopd Anthenor disposuit inter eos. Et cum Greci postea fregerint ipsam pacem, dicunt se non fuisse periuros pro eo quod cum Anthenore proditionem civitatis et pacem ficticie tractaverunt. Quod verum est, licet in proverbio dictum sit : « Qui artificiose iurat, artificiose periurat ». Sic enim ut iuravit Dyomedes, maiores Grecorum ceteri iuraverunt. Rex itaque Priamus cum omnuibus Troyanis suis deceptus et ignarus pacem ipsam non ficticie, sed absolute iuravit. Quibus prestitis iuramentis, dum rex Priamus pro certo putaret iuramenta a Grecis facta dolo carere, Helenam Grecorum regibus restituit, et eis iam in humilibus precibus commendavit ne paterentur quod aliqua fortassis iniuria sibi posset inferri. Quod Greci ficticie letis vultibus annuerunt. Greci vero cupientes exequi dolose fraudis eorum insidias, rogant Priamum ut equm ereum, quem in Palladis honorem se dixerunt fecisse ut sit eis propicia in recessu, in civitatem Troye iubeat intromitti et coram templo Minerve locari, ut dea Pallas in talis enxenii oblacione sedata pro furto Palladii in eorum reversione cum navibus eorum ad propria absque maris periculis eos salve navigare permittat. Licet enim rex Priamus ad petita nullatenus respondisset, Heneas tamen et Anthenor faciendum esse dixerunt, asserentes quod tale enxenium ad civitatis decus perpetuo sit mansurum. Invitus itaque rex Priamus annuit quod Heneas et Anthenor dolosis fraudibus concesserunt. Et interim Greci promissum aurum et argentum a Priamo rege percipiunt et [h]onera frumentaria eis apcta eorum deducunt ad naves et [h]onerant in eisdem. Universi vero Greci convenientes in unum cum maximo devocionis affectu cum eorum processioni-bus sacerdotum cum funibus et aliis necessariis trahunt equm et usque ad portam civitatis deducunt. Non enim porta fuit tante latitudinis et altitudinis spaciosa quod per eam potuisset e qus ipse comode introduci. Propter quod nocessarium extitit quod ex muro et porta in tantum demoliri deberet quod fieret ad introduccionem equi ipsius altitudinis et latitudinis spaciose. Quo facto, equm ipsum in civitatem Troyam cives cum multo gaudio introducunt. Sed non est novum ut extrema gaudii luctus occupet,cum Troyani cives et maiores eorum ex cecis insidiis facti ceci non equm, licet equm fata statuerunt sed mortem pocius eorum visceribus impressissent. Immiserunt enim Greci in predictum equm quondam nomine Synonem, cui Greci claves assignaverunt ut, opportuno captato tempore, aperiret clausuras constructas in equo, et quam primum perciperet Troyanos per eorum hospicia dormiwendo quiescere, ipsis foris existentibus signum daret in flamma ignis accensi ut Greci civitatem commodius possent entrare etr habilius morti tradere dormientes. Eadem autem die Greci, insidioso quesito colore, miserunt ad Priamum se a Troya velle recedere et apud Thenedon seprimo conferre, ubi Helenam occulte recippere statuerunt, timentes si ipsam in Troya reciperent ne forte tumultus in exercitu Grecorum insurgeret contra eam ut ipsam exinde morti traderent, nec esset tunc qui posset eam sua defensione tueri. Placuerunt igitur Priamo velut ignaro ficticia verba Grecorum, ea reputans esse vera. Unde Grecis ipsis ascendentibus naves eorum et velificantibus a litoribus Troyanorum, Troyanis eos videntibus et exinde factis letis, Greci apud Thenedon applicant parum ante solis occasum. Ibique eis in multa iocunditate cenantibus, superveniente noctis umbraculo, omnes se armis bellicis munierunt et ad civitatem Troye se in magno silencio contulerunt. Sinon vero postquam percepit Troyanos inisse dormitum, egressus ab equo, reseratis clausuris, iam ignem accenderat et Grecis advenientibus signum dedit. Quibus incontinenti per murum porte discissum ingredientibus civitatem et egredientibus militibus qui in equo extiterant costipati, in Troyanos viriliter irruunt, qui secure in eorum domibus dormientes, nulla formidinis titillacione compunti, sine spe aliqua hostilis insultus secure in eorum hospitiis morabantur. Et per Grecos eorum fractis ianuis et undique conquassatis, Greci ascendunt hostiliter domos ipsas, quoscumque de eis inveniunt, discrecione sexus non habita vel etatis, violenter occidunt, exponentes preciosas eorum divicias prede rapaci, cum eorum omne preciosum ab eis rapiant et expolient, sic quod antequam illucesceret dies illa, plus quam XX milia hominum gladio peremerunt, civitatis ipsius templa crudeliter spoliantes. Clamor igitur maximus exuberaverat undecumque in funestis vicibus occisorum, et rex Priamus, tam turbido clamore audito, statim agnovit se proditum ab Anthenore et Henea, et in multa lacrimarum copia anxiosus surgit a strato et indutus vestibus quibus potuit subito quasi preceps sua descendit ab aula et in templum Appollinis se recepit, quod in pallacio suo erat, putans statim se ab hostibus morte tradendum et nullam se posse amodo spem habere vivendi. Quare pronus coram magno altari occubuit, indubitanter mortem expectans. Cassandra vero, quasi demens effecta, sola fugit et Minerve templum intravit, ubi suorum omnium excidium graviter lamentatur. Cetere vero regie mulieres in regis pallacio in multis lacrimis et doloribus remanserunt. Mane autem facto, in ipso lucis diluculo Greci sub ductu Anthenoris et Henee, publicorum sue patrie proditorum, in magnum Ylion irruerunt, nulla ibi defensione per Troyanos inventa.propter quod universos quos ibi reperiunt morti tradunt. Pirrus vero in predictum Appollinis templum ingressus, ubi rex Priamus mortem propriam expectabat, in eum irruit ense nudo, et in conspectu impiorumAnthenoris et Henee ductorum ipsius regem Priamum coram altari nequiter interfecit, sic quod in multa sui effusione cruoris maior pars altaris extitit madefacta. Heccuba vero et eius filia Polixena se fuge dederunt, et quo fugiant prorsus ignorant. Eis tamen fugientibus obviavit Heneas. Cui Heccuba sic dixit in multo sui furoris ardore : « ha nequam proditor, unde a te procedere potuit tante crudelitatis impietas ut regem Priamum, a quo tanta magnalia suscepisti, tanto ab eo magnificatus honore, passus fueris interfectores eius ad eum ducere quem debuisti tua proteccione salvare? Prodidisti patriam tuam et urbem in qua natus fuisti et in qua fuisti tanto tempore gloriosus, ut eius ruinam aspicias et eius incendia videre non horreas quibus fumat. Saltem istius misere Polixene tuus impius animus misereri dignetur et nequam tuus oculus ei parcat ut inter tot mala que feceris tibi saltem possit attribui hoc modicum bonum egisse ut eam salvare, si potes, omnino procures antequam in manus Grecorum incidat, qui eam interficiant vel turpiter dehonestent ». Ad Heccube igitur verba motus Heneas Polixenam suscipit et eam incognite secum ducit, quam in secreto loco consignat. Thelamonius vero Ayax de templo Minerve Andromacham, quondam uxorem Hectoris, abstrahit et Cassandram et secum ducit utramque. Et Menelaus Helenam abstractam ab aula regia in qua erat letus aduxit. Sed Greci in eorum sevicia persistentes totum Ylion funditus evertere studuerunt, et, in civitatem Troye submissis crebris incendiis, eam flammis rapacibus exposuerunt omnino cremandam, propter quod tota Neptunia fumat Troya. Ex quibus magna pallacia corruunt et exusta subitis pereunt in favillis, exceptis domibus proditorum, que signo dato illese ab incendiis sunt servate. Eversa igitur tota quasi funditus civitate, rex Agamemnon in magno templo Minerve omnes maiores exercitus statuit convenire. Quibus convenientibus, statim ibidem Agamemnon de duobus eos solicite requisivit : uno scilicet, si servanda sit fides illis quorum opere Greci facti sunt victores et domini civitatis, videlicet Anthenori et Enee ; alio, quis modus sit et forma servanda in dividendis spoliis, diviciis, et thesauris ex civitate quesitis. Sed Grecorum responsio fuit illa, ut Troyanis, videlicet Anthenori et Henee principalibus faccionum, servanda sit fides, per quos Greci facti sunt domini urbis, et omnes opes a civitate quesite in publicum veniant communiter distribuende per omnes, secundum uniuscuiusque status, merita, et labores. Sed Thelamonius Aiax adiecit Helenam nichilominus morti tradendam, per quam Greci tot mala tantis temporibus subierunt. Cuius consilio multi ex ipsis regibus adheserunt, et vix Agamemnon et Menelaus tunc Helenam defendere potuerunt, cum maior pars regum in exterminium Helene unanimiter convenissent. Verum rex Ulixes in contrariam declinando sentenciam in tantum suis sermonibus et ordinato modo loquendi predictos reges induxit quod, eorum mutata sentencia, in liberacionem Helene omnes concorditer consenserunt. Et Agamemnon penes reges ipsos tunc in tantum institit et curavit quod sibi Cassandram, regis Priami filiam, reges ipsi in sui laboris premium concesserunt. Nondum tamen ipsorum regum colloquio dissoluto, Anthenor et Heneas accesserunt ad eos, exponentes eisdem qualiter Andromacha et Helenus, filius regis Priami, semper dissuaserunt Troyanis Grecorum scandala et eorum inimicicias detestari, quorum tractatu fuit liberum corpus Achillis et funerarie traditum sepolture. Quare petierunt eos utpote dignos a custodia liberari, quod a regibus liberaliter fuit concessum. Helenus autem pro duobus filiis Hectoris et Andromacha similiter pro eisdem, utpote patruus pro nepotibus et mater pro filiis, reges ipsos humiliter deprecantur de liberacione ipsorum. Quod et reges similiter annuerunt necnon et Pirrus, qui detinebat eosdem, qui satis primo institit eos morti tradendos. Statuerunt eciam tunc quod omnes nobiles mulieres que a mortis laqueis evaserant libere permittantur abire et standi vel eundi liberam pro velle eorum habeant facultatem. Disposuerunt preterea et ipsi a Troya recedere, sed tanta maris tempestas invaluit quod non valuerunt per mensem integrum navigare. Et cum nondum tempestas marina quiesceret, Greci super hoc ab antistite Calcas diligenter explorant impedimenti causas eorum, unde tam gravis culpe causa processit sic perdurans. Quibus Calcas sic dixit : hoc eis accidere propter furias infernales pro eo, quod nondum est Achillis anime satisfactum in templo Appollinis interfecti. Immolandum est ergo diis ipsis de ea per quam mortem subiit, que usque nunc remansit inulta. Pirrus igitur diligenter exquirit quidnam de Polixena sit factum, que de Achillis nece fuit causa penitus impulsiva, cum constet eam non esse mortuam nec captam. Hanc omnes vivere communiter asserunt. Et proinde Agamemnon scrutatur Anthenorem. Quod cum ipse negaverit, contra eum de vita Pollixene et ubi sit vehementer impingit. Anthenor autem videns se in tantum ab Agamemnone et aliis Grecorum regibus pregravari, tamquam iniquitatis filius, volens omnes proditiones suas finaliter percomplere, in tantum per dies plures cure adhibuit et laboris quod demum agnovit Polixenam in profundo camere cuiusdam veteris turris occulte latere. Ad quam accedens Anthenor a predicta turri per brachia eam violenter abstraxit, quam incontinenti captam Agamemnoni presentavit. Sed Agamemnon eam statim Pirro transmisit. Qui Pirrus statim in sepulchro sui patris eam mandavit occidi. Dum igitur Polixena duceretur ad victimam, concurrunt reges, concuttit et vulgus, et in tanta perdenda pulchritudinis forma sue absque ab ea commissi causa criminis, omnes dolent communiter et pie compaciuntur eidem. A manibus ergo Pirri valde velociter ipsam liberassent, nisi iuxta dictum Calca[n]tis omnium interesset ad propria posse redire, qua vivente redeundi facultas libera non poterat eis patere. Pollixena autem ante Achillis tumulum constituta de morte Achillis verbis humilibus se plurimum excusavit; ymo de morte eius dixit se nimium doluiss, et quod reges et principes Grecorum virginem innocentem contra iusticiam patiuntur sine culpa perire-non quod moertem abhorreat, cum vita eius esset satis durior morte sua ut tante nonbilitatis virgo sue virginitatis claustra illicite disrumpi permitteret et sui pudoris integram puritatem pateretur per manus minus se nobilium deturpari et specialiter ab eis qui hostili animo regem patrem suum et inclitos fratres suos crudeliter peremerunt. Quare dixit melius sibi succedere in patria sua mori quam per exilium in paupertatis angustiis vitam ducens anxiose abire per provincias alienas. « Veniat igitur mors », quam se dixit gratanter admittere, dum est virgo, et virginitatem suam dis omnibus et ipsi morti grata voluntate libare. Ad hec cum tacuit Polixena, statim Pirrus in gladio coram sui patris sepulchro, vidente Heccuba matre sua, impie Polixenam occidit, et eius corpore per frusta truncato per eum, patris monumentum in multa circunquaque copia virginei sanguinis irrigavit. Heccuba vero cum vidit coram se interfici Polixenam, dolore pre nimio sui sexus protinus exuta memoria, facta est furiosa. Quare in furore suo penitus dissoluta vaga discurrit, quoscumque potest mordet more canino, et proiectis ab ea lapidibus, nunc istum obruit nunc illum, Grecos multimode lapidibus offendendo. Propter quod nimium infesta est facta Grecis. Et ideo Greci eam capi faciunt et eam mandant in Aulidem insulam Troye vicinam ab hominibus lapidari. Que ibidem lapidibus obruta diem clausit extremum. Greci vero Heccube corpori monumentum arduum et insigne fieri mandaverunt, ubi corpus Heccube fuit sepultum. Cuius monumenti fabrica usquein hodiernum diem loco apparet in ipso. Et nomen quod fuit impositum ipsi loco propter memoriam Heccube vocatus est "locus infestus", quod nomen usque nunc viget communiter ipsi loco. Incipit liber XXXIus de esilio Enee, de relegacione Anthenoris a Troia, et de morte Thelamonii Aiacis Sed Anthenor suo tractatu inter eos pacem stabilem reformavit, et universos maiores Grecorum ad convivium in magna sollempnitate studuit invitare. Quos in magna diversitate ciborum pavit et refecit eosdem, et preterea eos in multorum exhibicione donorum honorare curavit. Greci vero contra Heneam eorum assercionibus impingebant, contra eos scilicet fregisse fidem, rupto sui vinculo iuramenti ex eo quod Polixenam celaverat, ream mortis, cuius occasione magnus Achilles extiterat interfectus. Et ideo, communicato consilio, Henee exilium indixerunt ut perpetuo relegaretur a Troya. Qui cum non valeret eorum iussionibus contraire, Grecis humiliter supplicavit ut saltem XXII naves cum quibus Paris apud Greciam se contulit sibi concedere dignarentur, et cum refeccione nimia indigerent, reficiendi eas spacium sibi deberent indulgere. Quod Greci sibi liberaliter concesserunt, quatuor mensium spacio sibi dato ad refeccionem ipsarum. Interea Anthenor nolens in Troya manere, quibusdam navibus sibi quesitis, voluntarius recessit a Troya cum quantitate plurima Troyanorum. Sed quo iverit, quo diverterit presens hystoria non declarat. Heneas vero, contra Anthenorem gerens animum odiosum pro eoquod facto suo factum est quod ipse relegaretur a Troya et Anthenori patebat plena libertas eundi et redeundi a Troya pro sue arbitrio voluntatis, latentes paravit insidias Anthenori quakiter a Troya posset perpetuo relegari et quod facultas ei eundi et redeundi a Troya penitus tolleretur. Quapropter Heneas, Troyanis omnibus qui superstites erant in Troya ad consilium convocatis, sic eos alloquitur dicens : « Amici fratres, ex quo sinistrante fortuna ad presentem statum in quo estis nuperius devenistis, aperte videtis quia sine alicuius consilio protectoris salubriter non potestis ducere dies vestros. Est ergo vobis salubre ut, me recedente, de aliquo vestro rectore salubriter cogitetis. Si enim vicini vestri habitantes per villas et castra et eciam alibi scient vos sine protectore manere, passim in vos irruent et continuis prede laceracionibus vos exponent. Expedit ergo vobis, ut michi videtur, mittere pro Anthenore ut eum vobis constituatis in regem, ut cum eius consilio contra emulos vestros possitis salubriter vos tueri ». Placuit itaque Henee consilium universis. Propterea per eorum nuncios Anthenore perquisito, inventus ad Troyam festinus accessit. In offensionem cuius statim Heneas in armata manu voluit prosilire, cum adhuc Heneas in Troya potencior esset eo. Quare reliqui Troyani existentes apud Troyam Eneam humiliter deprecantur ut a suis desistat inceptis, et mala eorum omnia, que iam finem in bellis aliquem sunt sortita, per civilia et intestina bella inter eos non debeant innovari. Ad eorum igitur verba Heneas sic dixit : « Quis homo potest tanta pietatis dulcedine demulceri, ut tanto viro nequissimo et continuo prodicionis auctori parcere pie posset, cuius proditoriis artibus factum est quod Polixena, inclita regis filia, virgo innocens, mactari coram sepulchro Achillis sic crudeliter meruisset? Et ego sum a vestro consorcio perpetuo relegatus, qui vobiscum affectaveram in communibus lacrimis tanquam earum particeps condolere et communium anxietatum vias consolacionis exquirere per quas possemus in tantis nostris doloribus respirare ». Ad verba igitur Henee Troyani tunc, communi deliberato consilio, Anthenorem decreverunt a Troya perpetuo relegandum, et quod numquam Troyam sibi liceret redire, data sibi licencia a Troya continuo recedendi. Quod statim factum est. Anthenor autem statim cum suis navibus et multis de reliquiis Troyanorum se immisit in mare, et tamdiu per peregrina equorea navigavit donec in quorumdam manus incidit pirratarum, qui irruentes in eum et suos quondam interfecerunt ex eis, alios vulneribus afflixerunt, et demum predati sunt eos. Tandem ab eorum manibus liberati tamdiu per masris equorea devehuntur donec aura prospera inspirante iuxta litura cuiusdam provincie applicant que Gerbondia vocabatur. In qua tunc regnabat rex quidam valde iustus et pius Oecides nomine, qui provinciam ipsam in multa tranquillitate regebat. In terram igitur huius regis descendit Anthenor in comitiva paucorum iuxta litus cuiusdam rupis excelse que ipsi litori imminebat. Quare ipsius loci scrutata planicie, que a radice rupis ipsius longe lateq ue per arva distendebatur et remora in multis aquarum fontibus circunquaque, Anthenor, ipsius loci amenitate captatus, in supercilio rupis ipsius quondam civitatem fondare disposuit, et fundavit cum reliquiis Troyanorum qui navigaverant cum eodem, et eam Corchire Menalon statuit appellari. Quam in brevi tempore forcium murorum ambitu circuncinxit, institutis in eis per ggirum multis turribus bellicosis. Quod postquam Troyanis innotuit qui remanserant apud Troyam de civitate ipsa in loco tuto firmata, fertili et ameno, maxima pars eorum sponte pervenit ad eam. Ex quibus civitas ipsa necton et multis aliis facta est nimium popolosa. Predicto autem regi Oecide, cuius era dominio provincia ipsa subiecta, sic se subicere in multa sagacitate novit Anthenor quod rex ipsum magnam recipit in graciam et civitatem ipsam et omnes Troyanos eosdem. Quare magnificatus est valde ex dileccione regis Anthenor propter sue probitatis industriam, et in regno ipso per regem factus est secundus ab eo... Liber ultimus Et in hoc loco Dares presenti operi finem fecit, sic et Cornelius. Reliqua ergo sunt de libro Ditis. Licet Dares Troyanus in capcione Troye suo operi finem fecerit, qui postea in libro suo ulterius non processit, reliqua sunt de libro Ditis ipsius usque ad finem, qui integre facere voluit opus suum. Et ideo si quid huic operi superadditum inveniatur, credendum est non esse de veritate operis ipsius sed de operis ficcione. Verum tamen Dares et Ditis, qui tempore ipsius Troyani belli in ipso bello fuere presentes, in composicione operum eorum inventi sunt pro maiori parte concordes et in paucis inventi sunt discordantes. Quod autem Anthenor et Heneas fuerunt auctores prodicionis ipsius bene conveniunt. Dixit tamen Dares quod Pollidamas Anthenoris filius de nocte accessit ad Grecos, qui de modo capcionis civitatis cum Grecis ea nocte tractavit, ut signo dato per eum Ylion aggredi procurarent. Dicit eciam quod Greci de nocte Troyam intraverunt, nec intrasse per murum ruptum occasione equi erei facti per Grecos (cum de equo ipso nullam fecerit mencionem), sed fuisse dixit ingressus per portam Sceam, unam de portis civitatis Troye. In cuius porte summitate erat fabricatum et infixum de marmore quoddam magnum caput equi, licet Vergilius de equo ereo cum Dite concordet. Et in hanc portam Sceam dixit Dares Anthenorem et Heneam cum Pollidama recepisse Grecos et eis exinde aditum prestitisse et per eos fuisse ea nocte magnum Ylion interceptum et in illud primo Neptolemum filium Nestoris introductum. Dixit eciam idem Dares Heneam non solum Polixenam occultasse verum eciam matrem Heccubam cum eadem et hac de causa exilio fuisse dampnatum. De morte vero ipsius Heccube nichil dixit. In fine tamen sui operis hoc addidit : pugnatum est annis X, mensibus VI, et diebus XII; et de Grecis apud Troyam octingenta sex milia pugnatorum iverunt ; Troyani vero pugnantes qui pro civitate ipsa defendenda pugnaverunt fuerunt VI centa septuaginta sex milia. Dixit eciam naves cum quibus exulavit Heneas fuisse Ccas et cum quibus Paris in Greciam fuit profectus. Troyani vero qui secuti sunt Anthenorem fuerunt duo milia quingenti. Ceteri sequti sunt Heneam. Factum est autem presens opus anno dominice incarnacionis millenio ducentesimo LXXXVII eiusdem prime indiccionis feliciter. Explicit liber de casu Troye. Deo gracias. Epilogus Et in hoc loco Dares presenti operi finem fecit, sic et Cornelius. Reliqua ergo sunt de libro Ditis. Licet Dares Troyanus in capcione Troyae suo operi finem fecerit, qui postea in libro suo ulterius non processit, reliqua vero sunt de libro Ditis ipsius usque ad finem, qui integre facere voluit opus suum. Et ideo si quid huic operi superadditum inveniatur, credendum est non esse de veritate operis ipsius sed de operis ficcione. Verum tamen Dares et Ditis, qui tempore ipsius Troiani belli in ipso bello fuere presentes, in composicione operum eorum inventi sunt pro maiori parte concordes et in paucis inventi sunt discordantes. Quod autem Anthenor et Heneas fuerunt actores prodicionis ipsius bene conveniunt. Dixit tamen Dares quod Pollidamas Anthenoris filius de nocte accessit ad Grecos, qui de modo capcionis civitatis cum Grecis ea nocte tractavit, ut signo dato per eumYlion aggredi procurarent. Dixit eciam quod Greci de nocte Troyam intraverunt, nec intrasse per murum ruptum, occasione equi erei facti per Grecos(cum de equo ipso nullam fecerit mencionem), sed fuisse dixit ingressus per portam Sceam, unam de portis civitatis Troye. In cuius porte summitate erat fabricatum et infixum de marmore quoddam magnum caput equi, licet Virgilius de equo ereo cum Dite concordet. Et in hanc portam Sceam dixit Dares Anthenorem et Heneam cum Pollidama recepisse Grecos et eis exinde aditum prestitisse et per eos fuisse ea nocte magnum Ylion interceptum et in illud primo Neptolemum filium Nestoris (sic) introductum. Dixit eciam idem Dares Heneam non solum Polixenam occultasse verum eciam eius matrem Hecubam cum eadem et hac de causa exilio fuisse dampnatum. De morte vero ipsius Heccube nichil dixit... (Les paragraphes conclusifs n'appartiennent pas au texte de Guido, mais à la vulgarisation napolitaine de Dello Russo : cf Bibliographie). © Francesco Chiappinelli pour tout ce module. | |||