La guerre de Troie


 

 

Mythes

Troie
Enée

Impius Aeneas

Ecrivez-nous
Recherchez

Copyright
Aspirateurs

Impius Aeneas

 

Commentaires de Servius sur l'Enéide

  • Aen. I, Praefatio

    Intentio Vergilii haec est, Homerum imitari et Augustum laudare a parentibus ; namque est filius Atiae, quae nata est de Iulia, sorore Caesaris, Iulius autem Caesar ab Iulo Aeneae originem ducit, ut confirmat ipse Vergilius a « magno demissum nomen Iulo ».

  • Aen. I, 6

    Arma virumque cano, Trojae qui primus ab oris
    Italiam, fato profugus, Lavinia venit
    Littora.

    Qvi primvs quaerunt multi, cur Aeneam primum ad Italiam venisse dixerit, cum paulo post dicat Antenorem ante adventum Aeneae fundasse civitatem. constat quidem, sed habita temporum ratione peritissime Vergilius dixit. namque illo tempore, quo Aeneas ad Italiam venit, finis erat Italiae usque ad Rubiconem fluvium : cuius rei meminit Lucanus et Gallica certus limes ab Ausoniis disterminat arva colonis. unde apparet Antenorem non ad Italiam venisse, sed ad Galliam cisalpinam, in qua Venetia est. postea vero promotis usque ad Alpes Italiae finibus, novitas creavit errorem. plerique tamen quaestionem hanc volunt ex sequentibus solvi, ut videatur ob hoc addidisse Vergilius ad Lavina litora, ne significaret Antenorem. melior tamen est superior expositio. primvs [ergo] non ante quem nemo, sed post quem nullus, [ut] « tuque o, cui prima furentem fundit equum magno tellus percussa tridenti et hic mihi responsum primus dedit ». vel laudative primus, ut « primam qui legibus urbem fundabit, Curibus parvis ». ab oris speciem pro genere ; nam oras terras generaliter debemus accipere. sane praepositionem mutavit, nam ex oris melius potuit dicere.

  • Aen. I, 99

    Saevus ubi Aeacidae telo jacet Hector

    Saevvs magnus, ut superius diximus. vel fortis, vel bellicosus, ut est « et saevum Aenean agnovit Turnus in armis ». vel adversus hostes saevus, et est epitheton ad tempus ; nam incongruum erat ab Aenea saevum Hectorem dici. aut saevus, quod adversum Antenorem et Aeneam et Helenum sentiens Helenam non permiserit reddi. [aut] ideo saevus Hector, quia Aeneas pius.

  • Aen., I, 241

    Antenor potuit, mediis elapsus Achivis
    Illyricos penetrare sinus

    Antenor potvit] capto Ilio Menelaus memor se et Ulixen beneficio Antenoris servatos, cum repetentes Helenam ab eo essent suscepti ac paene a Paride aliisque iuvenibus interempti essent, parem gratiam reddens inviolatum dimisit. qui cum uxore Theano et filiis Helicaone et Polydamante ceterisque sociis in Illyricum pervenit, et bello exceptus ab Euganeis et rege Veleso victor urbem Patavium condidit ; id enim responsi acceperat eo loco condere civitatem quo sagittis avem petisset ; ideo ex avis petitae auspicio Patavium nominatum, cui aeternitatem Helicaon ne victor rediret gladio peremit. Antenor potvit non sine causa Antenoris posuit exemplum, cum multi evaserint Troianorum periculum, ut Capys qui Campaniam tenuit, ut Helenus qui Macedoniam, ut alii qui Sardiniam secundum Sallustium ; sed propter hoc, ne forte illud occurreret, iure hunc vexari tamquam proditorem patriae. elegit ergo similem personam ; hi enim duo Troiam prodidisse dicuntur secundum Livium, quod et Vergilius per transitum tangit, ubi ait « se quoque principibus permixtum agnovit Achivis », et excusat Horatius dicens « ardentem sine fraude Troiam », hoc est sine proditione : quae quidem excusatio non vacat ; nemo enim excusat nisi rem plenam suspicionis. Sisenna tamen dicit solum Antenorem prodidisse. quem si velimus sequi augemus exemplum : si regnat proditor, cur pius vagatur ? ob hoc autem creditur Graecis Antenor patriam prodidisse, quia sicut superius dictum est, et auctor reddendae Helenae fuit et legatos qui propter Helenam venerant suscepit hospitio, et Ulixen in mendici habitu agnitum non prodidit.

  • Aen. I, 247-249

    Hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit
    Teucrorum, et genti nomen dedit, armaque fixit
    Troia.

    Sedesque locavit ex votis suis facit invidiam, dicens id concessum Antenori, quod ipsa desiderat. [248]. Et genti nomen dedit hoc est, quod ne victori quidem concedetur Aeneae: quod scimus a Iunone esse perfectum, contra quam oblique loquitur propter considerationem mariti. hi autem primis temporibus ab Antenore dicti sunt Antenoridae. ipsum vero quidam dicunt haec ora se appellasse. aut certe 'nomen' nobilitatem vel dignitatem, ut « et nos aliquod nomenque decusque gessimus ». Armaque fixit Troia hoc est, securus est, quia solent missi militia sive gladiatura quibuslibet templis arma suspendere, ut Horatius « Veianius armis Herculis ad postem fixis » et « Danais de poste refixum ».

  • Aen., I, 250

    Nos, tua progenies

    Nos tva progenies sic loquitur quasi una sit de Troianis ; nam aliter sensus non procedit. quod autem dixit tua progenies, epexegesis est, ut « ast ego quae divum incedo regina ». nos tva progenies] quasi patiatur et ipsa quod et filius. et bene tua progenies propter Antenorem.

  • Aen., I, 601

    Non opis est nostrae, Dido, nec quidquid ubique est
    Gentis Dardaniae

    Multi enim post excidium Troiae orbis diversa tenuerunt, ut Helenus Epirum, Antenor Venetiam, alii Sardiniam secundum Sallustium, alii vicina syrtibus loca secundum Lucanum, ut « portusque quietos ostendit Libyae Phrygio placuisse magistro ».

  • Aen. I, 647

    Munera praeterea, Iliacis erepta ruinis

    iliacis erepta rvinis. erepta ostendit valde pretiosa, quae meruerunt ex ruinis civitatis eripi. laborat autem poeta hoc sermone probare, ab Aenea non esse proditam patriam, si ornatus Helenae, quam cum Antenore Troiam prodidisse manifestum est, ex incendio eripuit bellorum casu, non pro praemio proditionis accepit.

  • Aen. I, 488

    Se quoque principibus permixtum agnovit Achivis

    Se qvoqve principibvs permixtvm agnovit achivis aut latenter proditionem tangit, ut supra diximus... aut virtutem eius vult ostendere ; nimiae enim fortitudinis est inter hostium tela versari...". Cornutus tamen dicit versu isto vadimus inmixti Danais hoc esse solvendum.

  • Aen., II, 15

    Instar montis equum, divina Palladis arte

    Eqvvm de hoc equo varia in historiis lecta sunt : ut Hyginus et Tubero dicunt, machinamentum bellicum fuit, quod equus appellatur, sicut aries, sicut testudo, quibus muri vel discuti vel subrui solent : unde est « aut haec in nostros fabricata est machina muros » : ut alii, porta quam eis Antenor aperuit, equum pictum habuisse memoratur, vel certe Antenoris domus, quo posset agnosci. non nulli signum equi datum, ut internoscerent Graeci suos, vel hostes. a quibusdam dicitur facta proditione praedictum, ne quis eas domos violaret, quarum ante ianuam equus esset depictus, unde Graeci, unde et adludit instar montis equum ; ut « pelago credas innare revulsas Cycladas ». aut re vera hoc fuit, quod Vergilius sequitur. sed melius machinamenti genus accipimus. palladis arte aut ingeniose, aut dolose, ac si diceret, consilio iratae deae, quae fuit inimica Troianis.

  • Aen. II, 318-319

    Ecce autem telis Panthus elapsus Achivum,
    Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos

    Elapsvs verbum aptum his qui vix evaserunt. Panthvs Othryades everso Ilio ab Hercule et occiso Laomedonte, Priamus iudicans vitio potius loci, quam ira deorum calamitatem accidisse patriae, misit Delphos filium Antenoris sciscitaturum, an eversum Ilium fas esset iisdem erigi fundamentis. erat illo tempore Apollinis Delphici sacerdos Panthus Othryadis filius miranda pulchritudine. hunc filius Antenoris, ut dicitur amore captus, rapuit et Ilium perduxit : cuius iniuriam Priamus volens honore pensare, sacerdotem eum Apollinis fecit, ut quo honore insignis apud suos fuerat, eo apud alios non esset inferior.

  • Aen. III, 1-7

    Postquam res Asiae Priamique evertere gentem
    Immeritam visum Superis, ceciditque superbum
    Ilium, et omnis humo fumat Neptunia Troja,
    Diversa exsilia et desertas quaerere terras
    Auguriis agimur Divum, classemque sub ipsa
    Antandro et Phrygiae molimur montibus Idae
    Incerti quo fata ferant, ubi sistere detur ;
    Contrahimusque viros.

    Et significet retro. neptvnia troia bene et subtiliter etiam diis invidiam commovet, ut ea quoque cecidisse dicat quae putabantur deorum. sane fabula talis est. Laomedon, rex Troianorum, sollicitus pro opibus suis petit ab Apolline et Neptuno, ut Ilium cingerent muris mercede promissa. quo impetrato quae diis promiserat denegavit. sed Neptunus iratus cetos, id est beluam marinam inmisit : quod malum Troiani passi sunt nece filiarum, quas belua comedebat, donec apertiore responso Hesiona Laomedontis filia monstro exponeretur, quam Hercules Troia eversa liberavit et amico suo Telamoni dedit uxorem. sane Laomedonte occiso Priamo Phrygiae donavit imperium. diversa exilia multi ad illud referunt « magnum quae sparsa per orbem ». constat namque diversas partes orbis tenuisse Troianos, ut Helenus, ut Antenor : sed melius est specialiter hoc Aeneae dare, qui conpulsus auguriis est diversas terras, hoc est e regione positas, quaerere. ideo incerti quo fata ferant.

  • Aen. IX, 262

    Devicta genitor quae cepit Arisba

    Devicta genitor qvae cepit arisba atqui secundum Homerum Arisba Troianis misit auxilia et ab Achille subversa est. sed accipimus, aut ante bellum Graecorum Arisbam a Troianis captam et in amicitiae foedus admissam : aut certe pocula haec data ab Heleno, qui in Achillis bona per Pyrrhi successerat hereditatem, ut sit quae cepit pro quae accepit devicta Arisba, scilicet ab Achille. dicta est Arisba ab Meropis vel Macarei filia, quam primum Paris in coniugio habuit. quidam ab Abante, qui Troica scripsit, relatum ferunt, post discessum a Troia Graecorum Astyanacti ibi datum regnum : hunc ab Antenore expulsum sociatis sibi finitimis civitatibus, inter quas et Arisba fuit : Aenean hoc aegre tulisse et pro Astyanacte arma cepisse, ac prospere gesta re, Astyanacti restituisse regnum. quod si ita est, merito eam Aeneas et vicisse et haec pocula inde cepisse memoratur.

© Francesco Chiappinelli pour tout ce module.