![]() | La guerre de Troie | ||
MythesTroie Andromaque Oreste Ecrivez-nous Recherchez Copyright Aspirateurs | Hygin - Fabula 123 - NeoptolemusNeoptolemus Achillis et Deidamiae filius ex Andromacha Eetionis filia captiva procreavit Amphialum. Sed postquam audivit Hermionen sponsam suam Oresti esse datam in conjugium, Lacedaemonem venit et a Menelao sponsam suam petit. Cui ille fidem suam infirmare noluit, Hermionenque ab Oreste adduxit et Neoptolemo dedit. Orestes injuria accepta Neoptolemum Delphis sacrificantem occidit et Hermionen recuperavit ; cujus ossa per fines Ambraciae sparsa sunt, quae est in Epiri regionibus. | ||