La guerre de Troie


 

 

Mythes

Troie
Polydore

Ecrivez-nous
Recherchez

Copyright
Aspirateurs

Hygin - Fabula 109 - Iliona

 

Priamo Polydorus filius ex Hecuba cum esset natus, Ilionae filiae suae dederunt eum educandum, quae Polymnestori regi Thracum erat nupta, quem illa pro filio suo educavit, Deipylum autem quem ex Polymnestore procreaverat, pro suo fratre educavit, ut si alteri eorum quid foret, parentibus praestaret.

Sed cum Achivi Troia capta prolem Priami exstirpare vellent, Astyanacta Hectoris et Andromachae filium de muro dejecerunt et ad Polymnestorem legatos miserunt qui ei Agamemnonis filiam nomine Electram pollicerentur in conjugium et auri magnam copiam si Polydorum Priami filium interfecisset.

Polymnestor legatorum dicta non repudiavit, Deipylumque filium suum imprudens occidit, arbitrans se Polydorum filium Priami interfecisse.

Polydorus autem ad oraculum Apollinis de parentibus suis sciscitatum est profectus, cui responsum est patriam incensam, patrem occisam, matrem in servitute teneri.

Cum inde rediret et vidit aliter esse ac sibi responsum fuit [...] se Polymnestoris esse filium, ab sorore Ilionea inquisivit quid ita aliter sortes dixissent ; cui soror quid veri esset patefecit, et ejus consilio Polymnestorem luminibus privavit atque interfecit.