La guerre de Troie


 

 

Mythes

Troie
Vaincus

Polyxène

Ecrivez-nous
Recherchez

Copyright
Aspirateurs

Polyxène chez Guido delle Colonne, Historia Troiana, l. XXX, passim

 

Heccuba vero et eius filia Polixena se fuge dederunt, et quo fugiant prorsus ignorant. Eis tamen fugientibus obviavit Heneas. Cui Heccuba sic dixit in multo sui furoris ardore : « Ha nequam proditor, unde a te procedere potuit tante crudelitatis impietas ut regem Priamum, a quo tanta magnalia suscepisti, tanto ab eo magnificatus honore, passus fueris interfectores eius ad eum ducere quem debuisti tua proteccione salvare ? Prodidisti patriam tuam et urbem in qua natus fuisti et in qua fuisti tanto tempore gloriosus, ut eius ruinam aspicias et eius incendia videre non horreas quibus fumat. Saltem istius misere Polixene tuus impius animus misereri dignetur et nequam tuus oculus ei parcat ut inter tot mala que feceris tibi saltem possit attribui hoc modicum bonum egisse ut eam salvare, si potes, omnino procures antequam in manus Grecorum incidat, qui eam interficiant vel turpiter dehonestent ». Ad Heccube igitur verba motus Heneas Polixenam suscipit et eam incognite secum ducit, quam in secreto loco consignat [...]

Disposuerunt preterea et ipsi a Troya recedere, sed tanta maris tempestas invaluit quod non valuerunt per mensem integrum navigare. Et cum nondum tempestas marina quiesceret, Greci super hoc ab antis[ti]te Calcas diligenter explorant impedimenti causas eorum, unde tam gravis culpe causa processit sic perdurans. Quibus Calcas sic dixit : hoc eis accidere propter furias infernales pro eo, quod nondum est Achillis anime satisfactum in templo Appollinis interfecti. Immolandum est ergo diis ipsis de ea per quam mortem subiit, que usque nunc remansit inulta. Pirrus igitur diligenter exquirit quidnam de Polixena sit factum, que de Achillis nece fuit causa penitus impulsiva, cum constet eam non esse mortuam nec captam. Hanc omnes vivere communiter asserunt. Et proinde Agamemnon scrutatur Anthenorem. Quod cum ipse negaverit, contra eum de vita Pollixene et ubi sit vehementer impingit. Anthenor autem videns se in tantum ab Agamemnone et aliis Grecorum regibus pregravari, tamquam iniquitatis filius, volens omnes proditiones suas finaliter percomplere, in tantum per dies plures cure adhibuit et laboris quod demum agnovit Polixenam in profundo camere cuiusdam veteris turris occulte latere. Ad quam accedens Anthenor a predicta turri per brachia eam violenter abstraxit, quam incontinenti captam Agamemnoni presentavit. Sed Agamemnon eam statim Pirro transmisit. Qui Pirrus statim in sepulchro sui patris eam mandavit occidi. Dum igitur Polixena duceretur ad victimam, concurrunt reges, concuttit et vulgus, et in tanta perdenda pulchritudinis forma sue absque ab ea commissi causa criminis, omnes dolent communiter et pie compaciuntur eidem. A manibus ergo Pirri valde velociter ipsam liberassent, nisi iuxta dictum Calca[n]tis omnium interesset ad propria posse redire, qua vivente redeundi facultas libera non poterat eis patere. Pollixena autem ante Achillis tumulum constituta de morte Achillis verbis humilibus se plurimum excusavit; ymo de morte eius dixit se nimium doluiss, et quod reges et principes Grecorum virginem innocentem contra iusticiam patiuntur sine culpa perire-non quod moertem abhorreat, cum vita eius esset satis durior morte sua ut tante nonbilitatis virgo sue virginitatis claustra illicite disrumpi permitteret et sui pudoris integram puritatem pateretur per manus minus se nobilium deturpari et specialiter ab eis qui hostili animo regem patrem suum et inclitos fratres suos crudeliter peremerunt. Quare dixit melius sibi succedere in patria sua mori quam per exilium in paupertatis angustiis vitam ducens anxiose abire per provincias alienas. « Veniat igitur mors », quam se dixit gratanter admittere, dum est virgo, et virginitatem suam dis omnibus et ipsi morti grata voluntate libare. Ad hec cum tacuit Polixena, statim Pirrus in gladio coram sui patris sepulchro, vidente Heccuba matre sua, impie Polixenam occidit, et eius corpore per frusta truncato per eum, patris monumentum in multa circunquaque copia virg[i]nei sanguinis irrigavit. Heccuba vero cum vidit coram se interfici Polixenam, dolore pre nimio sui sexus protinus exuta memoria, facta est furiosa. Quare in furore suo penitus dissoluta vaga discurrit, quoscumque potest mordet more canino, et proiectis ab ea lapidibus, nunc istum obruit nunc illum, Grecos multimode lapidibus offendendo. Propter quod nimium infesta est facta Grecis. Et ideo Greci eam capi faciunt et eam mandant in Aulidem insulam Troye vicinam ab hominibus lapidari. Que ibidem lapidibus obruta diem clausit extremum. Greci vero Heccube corpori monumentum arduum et insigne fieri mandaverunt, ubi corpus Heccube fuit sepultum. Cuius monumenti fabrica usquein hodiernum diem loco apparet in ipso. Et nomen quod fuit impositum ipsi loco propter memoriam Heccube vocatus est locus infestus, quod nomen usque nunc viget communiter ipsi loco.


Merci au professeur Francesco Chiappinelli, auteur de l'Impius Aeneas, de nous avoir fourni ce texte.