![]() | La guerre de Troie | ||
MythesTroie Vaincus Polyxène Ecrivez-nous Recherchez Copyright Aspirateurs | Polyxène dans l'EnéideVirgile - Enéide, III, 321O felix una ante alias Priameia virgo Priameia virgo, quia notum est nomen, omisit. Priameia virgo Achilles dum circa muros Troiae bellum gereret, Polyxenam visam adamavit et conditione pacis in matrimonium postulavit. Alii dicunt quod, cum ad redimendum corpus Hectoris ab Achille etiam ipsa cum patre venisset, adamata est. Quam cum Troiani fraude promisissent, Paris post Thymbraei Apollinis simulacrum latuit et venientem Achillem ad foedus missa vulneravit sagitta. Tum Achilles moriens petiit, ut evicta Troia ad eius sepulcrum Polyxena immolaretur : quod Pyrrhus implevit. Et alius ordo fabulae huius : cum Graeci victores in patriam vellent reverti, e tumulo Achillis vox dicitur audita querentis, quod sibi soli de praeda nihil inpertivissent. De qua re consultus Calchas cecinit, Polyxenam Priami filiam, quam vivus Achilles dilexerat, eius debere manibus immolari ; quae cum admota tumulo Achillis occidenda esset, manu Pyrrhi aequanimiter mortem dicitur suscepisse. Invenitur enim apud quosdam quod etiam ipsa Achillem amaverit, et ea nesciente Achilles fraude et insidiis sit peremptus. Virgile - Enéide, VI, 57 Dardana qui Paridis direxti tela manusque Dardana qvi Paridis Achilles, a matre tinctus in Stygem paludem, toto corpore invulnerabilis fuit, excepta parte qua tentus est. Qui cum amatam Polyxenam ut in templo acciperet statuisset, insidiis Paridis post simulacrum latentis occisus est : unde fingitur quod tenente Apolline Paris direxerit tela. Et bene ait direxti, quasi ad solum vulnerabilem locum. Merci au professeur Francesco Chiappinelli, auteur de l'Impius Aeneas, de nous avoir fourni ces textes. | ||