![]() | La guerre de Troie | ||
MythesTroie Philoctète Ecrivez-nous Recherchez Copyright Aspirateurs | Hygin - Fabula 102 - PhiloctetesPhiloctetes Poeantis et Demonassae filius cum in insula Lemno esset, coluber ejus pedem percussit, quem serpentem Juno miserat, irata ei ob id quia solus praeter ceteros ausus fuit Herculis pyram construere, cum humanum corpus est exutus et ad immortalitatem traditus. Ob id beneficium Hercules suas sagittas divinas ei donavit. Sed cum Achivi ex vulnere taetrum odorem ferre non possent, jussu Agamemnonis regis in Lemno expositus est cum sagittis divinis ; quem expositum pastor regis Actoris nomine Iphimachus Dolopionis filius nutrivit. Quibus postea responsum est sine Herculis sagittis Troiam capi non posse. Tunc Agamemnon Ulixem et Diomedem exploratores ad eum misit ; cui persuaserunt ut in gratiam rediret et ad expugnandam Trojam auxilio esset, eumque secum sustulerunt. | ||