I. Anno octingentesimo et quinquagesimo ab Urbe condita, Vetere et Valente consulibus, respublica ad prosperrimum statum rediit, bonis principibus ingenti felicitate commissa. Domitiano enim, exitiabili tyranno, Nerva successit, vir in privata vita moderatus et strenuus ; nobilitatis mediae. Qui senex admodum, operam dante Petronio Secundo, praefecto praetorio, item Parthenio, interfectore Domitiani, imperator factus, aequissimum se et civilissimum praebuit. Reipublicae divina provisione consuluit, Trajanum adoptando. Mortuus est Romae post annum et quattuor menses imperii sui, ac dies octo, aetatis septuagesimo et altero ; atque inter divos relatus est.

II. Successit Ulpius Crinitus Trajanus, natus Italicae in Hispania, familia antiqua magis, quam clara. Nam pater ejus primum cos. fuit : imperator autem apud Agrippinam in Galliis factus est. Rempublicam ita administravit, ut omnibus principibus merito praeferatur. Inusitatae civilitatis et fortitudinis fuit. Romani imperii, quod post Augustum defensum magis fuerat, quam nobiliter ampliatum, fines longe lateque diffudit : urbes trans Rhenum in Germania reparavit : Daciam, Decebalo victo, subegit, provincia trans Danubium facta in his agris, quos nunc Thaiphali habent, Victoali et Thervingi. Ea provincia decies centena millia passuum in circuitu tenuit.

III. Armeniam, quam occupaverant Parthi, recepit, Parthamasire occiso, qui eam tenebat. Albanis regem dedit. Iberorum regem, et Sauromatarum, et Bosporanorum, et Arabum, et Osdroenum, et Colchorum in fidem accepit. Corduenos, Mardos, Medos occupavit, et Anthemusiam, magnam Persidis regionem, Seleuciam et Ctesiphontem, Babylonem et Messenios vicit ac tenuit : usque ad Indiae fines et mare Rubrum accessit, atque ibi tres provincias fecit, Armeniam, Assyriam, Mesopotamiam, cum his gentibus, quae Madenam attingunt Arabiam postea in provinciae formam redegit. In mari Rubro classem instituit, ut per eam Indiae fines vastaret.

IV. Gloriam tamen militarem civilitate et moderatione superavit, Romae et per provincias aequalem se omnibus exhibens ; amicos salutandi causa frequentans, vel aegrotantes, vel, cum festos dies habuissent, convivia cum iisdem indiscreta vicissim habens ; saepe in vehiculis eorum sedens ; nullum senatorum laedens ; nihil injustum ad augendum fiscum agens ; liberalis in cunctos, publice privatimque ditans omnes et honoribus augens, quos vel mediocri familiaritate cognovisset ; orbem terrarum aedificans ; multas immunitates civitatibus tribuens ; nihil non tranquillum et placidum agens, adeo, ut omni ejus aetate unus senator damnatus sit, atque is tamen per senatum, ignorante Trajano. Ob haec per orbem terrarum Deo proximus, nihil non venerationis meruit et vivus et mortuus.

V. Inter alia dicta hoc ipsius fertur egregium. Amicis eum culpantibus, quod nimis circa omnes communis esset, respondit : «Talem se imperatorem esse privatis, quales esse sibi imperatores privatus optasset.» Post ingentem igitur gloriam, belli domique quaesitam, e Perside rediens, apud Seleuciam Isauriae profluvio ventris exstinctus est. Obiit autem aetatis anno LXIII, mense nono et die quarto : imperii XIX, mense VI, die XV. Inter divos relatus est, solusque omnium intra Urbem sepultus. Ossa ejus collocata in urna aurea in foro, quod aedificavit, sub columna sita sunt, cujus altitudo CXLIV pedes habet. Hujus tantum memoriae delatum est, ut usque ad nostram aetatem non aliter in senatu principibus acclametur, nisi FELICIOR AUGUSTO, MELIOR TRAJANO. Adeo in eo gloria bonitatis obtinuit, ut vel assentantibus, vel vere laudantibus occasionem magnificentissimi praestet exempli.

VI. Defuncto Trajano, Aelius Hadrianus creatus est princeps ; sine aliqua quidem voluntate Trajani, sed operam dante Plotina, Trajani uxore. Nam eum Trajanus, quanquam consobrinae filium, vivus noluerat adoptare. Natus et ipse Italicae in Hispania ; qui, Trajani gloriae invidens, statim provincias tres reliquit, quas Trajanus addiderat ; et de Assyria, Mesopotamia et Armenia revocavit exercitus, ac finem imperii esse voluit Euphratem. Idem de Dacia facere conatum amici deterruerunt, ne multi cives Romani barbaris traderentur ; propterea quod Trajanus, victa Dacia, ex toto orbe Romano infinitas eo copias hominum transtulerat, ad agros et urbes colendas. Dacia enim diuturno bello Decebali viris fuerat exhausta.

VII. Pacem tamen omni tempore imperii sui habuit, semel tantum per praesidem dimicavit ; orbem Romanum circumiit ; multa aedificavit. Facundissimus Latino sermone, Graeco eruditissimus fuit ; non magnam clementiae gloriam habuit ; diligentissus tamen circa aerarium et militum disciplinam. Obiit in Campania, major sexagenario, imperii anno XXI, mense X, die XXIX. Senatus ei tribuere noluit divinos honores : tamen cum successor ipsius Titus Aurelius Fulvius Antoninus hoc vehementer exigeret et universi senatores palam resisterent, tandem obtinuit.

VIII. Ergo Hadriano successit T. Antoninus Fulvius Boionius, idem etiam Pius nominatus ; genere claro, sed non admodum vetere ; vir insignis ; et qui merito Numae Pompilio conferatur, ita ut Romulo Trajanus aequatur. Vixit ingenti honestate privatus, majori, in imperio ; nulli acerbus, cunctis benignus : in re militari moderata gloria, defendere magis provincias, quam amplificare studens : viros aequissimos ad administrandam rempublicam quaerens ; bonis honorem habens, improbos sine aliqua acerbitate detestans : regibus amicis venerabilis non minus, quam terribilis, adeo ut barbarorum plurimae nationes, depositis armis, ad eum controversias suas litesque deferrent, sententiaeque ejus parerent. Hic ante imperium ditissimus, opes quidem omnes suas stipendiis militum, et circa amicos liberalitatibus minuit ; verum aerarium opulentum reliquit. Pius propter clementiam dictus est. Obiit apud Lorium, villam suam, milliario ab Urbe XII, vitae anno LXXIII, imperii XXIII, atque inter divos relatus est, et merito consecratus.

IX. Post hunc imperavit Marcus Antoninus Verus, haud dubie nobilissimus ; quippe cum ejus origo paterna a Numa Pompilio, materna a Sallentino rege penderet ; et cum eo L. Antoninus Verus. Tumque primum Romana respublica duobus, aequo jure imperium administrantibus, paruit, cum usque ad eos singulos semper habuisset Augustos.

X. Hi et genere inter se conjuncti fuerunt et affinitate. Nam Verus Antoninus M. Antonini filiam in matrimonium habuit : M. autem Antoninus gener Antonini Pii fuit per uxorem Galeriam Faustinam juniorem, consobrinam suam. Hi bellum contra Parthos gesserunt ; qui post victoriam Trajani tunc primum rebellaverant. Verus Antoninus ad id profectus est : qui Antiochiae et circa Armeniam agens, multa per duces, et ingentia patravit : Seleuciam, Assyriae urbem nobilissimam, cum quadraginta millibus hominum cepit. Parthicum triumphum revexit ; cum fratre eodemque socero triumphavit. Obiit tamen in Venetia, cum a Concordia civitate Altinum proficisceretur, et cum fratre in vehiculo sederet, subito sanguine ictus, casu morbi, quem Graeci apoplhxin vocant. Vir ingenii parum civilis : reverentia tamen fratris nihil unquam atrox ausus. Cum obisset undecimo imperii anno, inter deos relatus est.

XI. Post eum Marcus Antoninus solus rempublicam tenuit, vir, quem mirari facilius quis, quam laudare possit. A principio vitae tranquillissimus, adeo ut in infantia quoque vultum nec ex gaudio, nec ex maerore mutaret. Philosophiae deditus stoicae ; ipse etiam non solum vitae moribus, sed etiam eruditione philosophus : tantae admirationis adhuc juvenis, ut eum successorem paraverit Hadrianus relinquere : adoptato tamen Antonino Pio, generum esse ei idcirco voluerit, ut hoc ordine ad imperium perveniret.

XII. Institutus est ad philosophiam per Apollonium Chalcedonium ; ad scientiam literarum Graecarum per Sextum Chaeronensem, Plutarchi nepotem ; Latinas autem literas eum Fronto, orator nobilissimus, docuit. Hic cum omnibus Romae aequo jure egit, ad nullam insolentiam elatus imperii fastigio : liberalitatis promptissimae ; provincias ingenti benignitate et moderatione tractavit. Contra Germanos eo principe res feliciter gestae sunt. Bellum ipse unum gessit Marcomannicum, sed quantum nulla memoria fuit, adeo ut Punicis conferatur. Nam eo gravius est factum, quod universi exercitus Romani perierant. Sub hoc enim tantus casus pestilentiae fuit, ut post victoriam Persicam, Romae ac per Italiam provinciasque maxima hominum pars, militum omnes fere copiae languore defecerint.

XIII. Ingenti ergo labore et moderatione, cum apud Carnuntum jugi triennio perseverasset, bellum Marcomannicum confecit, quod cum his Quadi, Vandali, Sarmatae, Suevi atque omnis barbaria commoverat : multa hominum millia interfecit, ac, Pannoniis servitio liberatis, Romae rursus cum Commode Antonino, filio suo, quem jam Caesarem fecerat, triumphavit. Ad hujus belli usum, aerario exhausto, cum largitiones nullas haberet, neque indicere provincialibus aut senatui aliquid vellet, instrumentum regii cultus, facta in foro divi Trajani sectione, distraxit : vasa aurea, pocula crystallina et murrhina, uxoriam ac suam sericam et auream vestem, multa ornamenta gemmarum ; ac per duos continuos menses ea venditio habita est, multumque auri redactum. Post victoriam tamen emtoribus pretia restituit, qui reddere comparata voluerunt : molestus nulli fuit, qui maluit semel emta retinere.

XIV. Hic permisit viris clarioribus, ut convivia eodem cultu, quo ipse, et ministris similibus, exhiberent. In editione munerum post victoriam adeo magnificus fuit, ut centum simul leones exbibuisse tradatur. Cum igitur fortunatam rempublicam et virtute et mansuetudine reddidisset, obiit XVIII imperii anno, vitae LXI, et omnibus certatim annitentibus, inter divos relatus est.

XV. Hujus successor L. Antoninus Commodus nihil paternum habuit, nisi quod contra Germanos feliciter et ipse pugnavit. Septembrem mensem ad nomen suum transferre conatus est, ut Commodus diceretur. Sed luxuria et obscenitate depravatus, gladiatoriis armis saepissime in ludo, deinceps etiam in amphitheatro cum hujusmodi hominibus saepe dimicavit. Obiit morte subita, atque adeo, ut strangulatus, vel veneno interfectus putaretur, cum annis XII post patrem et VIII mensibus imperasset ; tanta exsecratione omnium, ut hostis humani generis etiam mortuus judicaretur.