1. Nisi forte neclegere deos dicetis haec damna nec putare esse idoneam causam, propter quam se exserant et nocentibus poenam violatae religionis infligant.
2. Ergo si haec ita sunt, nec simulacra ipsi habere desiderant, quae convelli et diripi perpetiuntur inpune, immo e contrario perdocent aspernari se illa, in quibus spretos [se] ultione in aliqua significare non curant.
3. Philostephanus in Cypriacis auctor est, Pygmalionem regem Cypri simulacrum Veneris, quod sanctitatis apud Cyprios et religionis habebatur antiquae, adamasse ut feminam mente anima lumine rationis judicioque caecatis solitumque dementem, tamquam si uxoria res esset, sublevato in lectulum numine copularier amplexibus atque ore resque alias agere libidinis vacuae imaginatione frustrabiles.
4. Consimili ratione Posidippus in eo libro, quem scriptum super Cnido indicat superque rebus ejus, adulescentem haud ignobilem memorat - sed vocabulum ejus obscurat - correptum amoribus Veneris, propter quam Cnidus in nomine est, amatorias et ipsum miscuisse lascivias cum ejusdem numinis signo genialibus usum toris et voluptatum consequentium finibus.
5. Ut similiter rursum interrogem : Si in aere atque in materiis ceteris quibus signa formata sunt superorum potentiae delitiscunt : ubinam gentium fuerant una atque altera Veneres, ut inpudicam patulantiem juvenum propulsarent ab se longe et contactus impios cruciabili coercitione punirent ?
6. Aut quoniam mites et ingeniis tranquillioribus deae sunt, quantum fuerat, miseris furialia ut restinguerent gaudia mentemque in sanam recreatis redducerent sensibus ?.