(1) Préambule à l'interrogatoire

Menu MicheletPremières réponses

Raymundus miseracione divina Elnensis episcopus, etc. Recepimus quasdam litteras reverendi in Christo patris domini Egidii divina providencia sancte Narbonensis ecclesie archiepiscopi, etc., quarum tenor talis est :

Egidius permissione divina sancte Narbonensis ecclesie archiepiscopus, etc., Raymundo Elnensi episcopo salutem et sinceram in Domino caritatem. Litteras sanctissimi patris et domini nostri domini Clementis pape quinti, etc., nos vidisse et coram nobis perlegi fecisse noveritis, quarum tenor talis est:

«Clemens episcopus, servus servorum Dei, etc. Faciens misericordiam, etc. (Voir cette bulle, tome I, pages 2-7)

Datum Pictavis, II idus augusti, pontificatus nostri anno tercio.»

Tenor vero articulorum de quibus fit mencio in litteris apostolicis supradictis, quos sub vera bulla ipsius domini nostri summi pontificis et filo canapis inclusos recepimus, vidimus, tenuimus et coram nobis perlegi fecimus, sequitur in hec verba :

«Isti sunt articuli super quibus inquiretur contra fratres ordinis milicie Templi, tanquam contra singulares multipliciter infamatos et vehementer suspectos super contentis in eisdem articulis, et maximo scandalo contra eos super hiis existente.

Articuli contra singulares personas ordinis milicie Templi :

Primo, quod in recepcione sua et quandoque post, etc.» (Voir la suite de ces articles au tome 1, pages 89-96)

Predictarum igitur litterarum apostolicarum et articulorum dictorum series ad vestri presenciam tenore presenciam perducentes, vobis mandamus quatinus contenta in eisdem litteris apostolicis quantum ad vos pertinet in... compleatis ; ac nos de recepcione presencium et de tempore recepcionis earum testimonio vestrarum litterarum patencium... publicorum instrumentorum per latorem presencium certificare curetis ; in quorum omnium sigillum nostrum et subscriptionem notarii publici infrascripti litteris presentibus duximus apponendum. Acta fuerunt hec Parisius, in domo nostra, anno a Nativitate Domini M° CCC° nono, in nonas maii, indictione septima, pontificatus prefati sanctissimi patris domini Clementis divina providencia pape quinti anno quarto ; presentibus venerabili Fulcone Balati canonico Claromontensi, et discretis viris dominis P. de Chadaleu de Opiano, ac Petro Bongiaci de Vesola Narbonensis diocesis, ecclesiarum rectoribus, testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

Et ego Guillelmus Radulphi de Sancto Floro Claromontensis diocesis clericus, sacrosancte Romane Ecclesie publicus auctoritate notarius, qui litteras apostolicas et articulos supradictos vidi, tenui et palpavi, nullam in se suspicionem, ut premittitur, continentes, tenorem eorum hic de verbo ad verbum fideliter feci scribi, ac de hujusmodi sumpto exemplo litterarum et articulorum predictorum, cum ipsis originalibus litteris et articulis diligentem ac fidelem collacionem feci ; et quia illud cum originali concordare, nil addito vel detracto quod sentenciam mutaret vel intellectum, inveni, me eidem subscripsi, et signum meum apposui consuetum, una cum sigillo prefati domini archiepiscopi Narbonensis, et ad requestam ipsius ad hoc vocatus specialiter et rogatus. (L. S.)



Verum cum execucioni contentorum in ipsis litteris usque nunc, infirmitate nostri corporis prepediti, intendere nequiverimus ut decebat, nunc vero sanitate resumpta, licet non plena, volentes, tanquam filii obediencie, contenta in eis execucioni debite demandare, assignavimus diem mercurii proximam qua dicetur XIX kalendas februarii, anno quo supra, peremptorie duobus fratribus Predicatoribus et duobus fratribus Minoribus conventuum ville Perpiniani nostre Elnensis diocesis per nostras litteras sub hac forma :

Raymundus miseracione divina Elnensis episcopus, religiosis viris priori Predicatorum et gardiano fratrum Minorum ville Perpiniani, salutem in Domino Jhesu, cum augmento divine gracie et amoris. Cum juxta ordinacionem sanctissimi patris et domini nostri domini Clementis pape quinti, sacrosancte Romane ac universalis Ecclesie summi pontificis, litteratorie nobis missam, duobus canonicis nostre Elnensis ecclesie, duobus Predicatoribus et duobus fratribus Minoribus accercitis, contra Templarios nostre Elnensis diocesis super articulis in dictis litteris comprehensis inquirere intendamus, vos requirimus, et nichilominus auctoritate apostolica vobis dicimus et mandamus quatinus vestrum quilibet cum uno fratre vestri ordinis, viro utique provido et in talibus circumspecto, die mercurii proxima, ad castrum de Trullariis, mane ante terciam, ad nos personaliter veniatis, in predictis nobiscum facturi, juxta Dei beneplacitum et traditam a dicto domino nostro summo pontifice nobis formam, quod justicia suadebit. Intencio enim nostra est preceptum apostolicum litteratorie nobis... Datum vicesima... [astantibus ?] providis et discretis [duobus canonicis ?] Elnensis ecclesie, videlicet Benedicto Hugonis archidiacono [majori et ?] Raymundo Guillelmi sacrista ejusdem. Et locum apud castrum de Trullariis ejusdem Elnensis ecclesie propinquum [domui ?] Mansi Dei quod est milicie Templi Dei, in qua Templarii olim degentes in diversis locis infra nostram diocesim, juxta [mandatum ?] predicti domini nostri summi pontificis, sub fida custodia detinentur.



Quibus die mercurii et loco, videlicet [castro ?] predicto de Trullariis, nos prefatus Elnensis episcopus volentes inquirere cum Templariis predictis super [articulis in ?] predictis litteris comprebensis, personaliter constituti, accercitis et astantibus nobis dictis duobus canonicis et du[obus fratribus Predica]toribus, videlicet fratre Bernardo Marchi priore, et fratre Bernardo de Ardena lectore Predicatorum, et duobus [fratribus Minoribus ?], scilicet fratre Guilelmo Arnaldi gardiano, et fratre Guillelmo Brandini ordinis fratrum Minorum conventuum [ville Perpiniani ?] ; adhibitis eciam nobis tribus notariis publicis et juratis, videlicet Petro Gayraudi, Petro Ray[naudi et Johanne] de Villa Clara, qui presentem inquisicionem auctoritate et mandata nostro jussi sunt scribere et fideliter [in formam pu]blicam redigere. Citavimus per nostras patentes litteras, et citari fecimus per discretum virum [Jacobum Martini officialem ?] nostrum Elnensem omnes Templarios existentes in dicta domo Mansi Dei nostre Elnensis diocesis, et eorum singulos, cum [alias ?] in dicta nostra diocesi nulli essent nec sint fratres ordinis dicti Templi : quarum quidem litterarum forma dinoscitur esse talis :

Raymundus miseracione divina Elnensis episcopus, executor ad infrascripta a Sede apostolica deputatus, discreto viro Jacobo Martini officiali nostro Elnensi salutem in Domino sempiternam. Cum nos, juxta preceptum apostolicum litteratorie nobis factum, super articulis nobis missis per reverendum in Christo patrem dominum Egidium, divina providencia sancte Narbonensis ecclesie archiepiscopum, contra Templarios degentes in domo Mansi Dei milicie Templi, nostre Elnensis diocesis, inquirere intendamus in Castro de Trullariis (quem quidem locum decentem et oportunum putavimus ad predicta, cum sit propinquus ipsi domui Mansi Dei), vobis dicimus et mandamus quatinus ad dictam domum Mansi Dei personaliter accedentes, ex parte nostra, ymo verius apostolica, citetis et peremptorie omnes et singulos fratres dicte domus et ordinis prelibati, ut sicut mandabuntur per nos licteratorie sive per nuncium, diebus singulis et temporibus assignandis ; in dicto loco de Trulars compareant personaliter coram nobis, et viris venerabilibus et discretis nobis juxta mandatum apostolicum associatis, Bernardo Hugonis de Urgio archidiacono majori, et Raymundo Guillelmi sacrista ecclesie Elnensis, necnon religiosis fratribus Bernardo Marchi priore et Berengario de Ardena lectore ordinis Predicatorum ; Guillelmo Arnaldi gardiano, et Guillelmo Brandini ordinis fratrum Minorum conventuum ville Perpiniani nostre Elnensis diocesis, super contentis in dictis papalibus litteris et articulis insertis in eis perhibituri, dicturi et responsuri meram et puram quam noverint veritatem. De dicta eciam citacione canonice facienda, cum per vos facta fuerit, faciatis fieri publicum instrumentum. Datum apud castrum deTrulars, XIX kalendis februarii, anno Domini millesimo ccc° nono.



De qua quidem citacione facta per dictum officialem idem officialis fecit fieri publicum instrumentum sub tenore qui sequitur : Noverint universi quod veniens discretus vir Jacobus Martinus officialis Elnensis, ad domum Mansi Dei milicie Templi diocesis Elnensis, et in eadem domo existens, vocari fecit ad se omnes et singulos fratres in eadem domo captos, et detentos in ecclesia seu capella ejusdem domus. Et dictis fratribus inibi congregatis, idem dominus officialis eis legi fecit, per me notarium infrascriptum, quamdam litteram reverendi in Christo patris domini Raymundi Dei gracia Elnensis episcopi, sigillo ejusdem in dorso sigillatam, cujus forma talis est : «Raymundus miseracione divina Elnensis episcopus, executor ad infrascripta a Sede apostolica deputatus, discreto viro Jacobo Martini ofiiciali nostro Elnensi salutem in Domino sempiternam, etc., ut supra.» Auctoritate cujus littere idem officialis citavit omnes et singulos astantes inibi et presentes, sicut et super hiis que in dicta littera continentur. De quibus [quidem citaci]one et omnibus aliis et singulis supradictis, idem officialis mandavit per me notarium infrascriptum fieri publicum instrumentum, quod fuit factum in dictis capella et domo Mansi Dei, XIX kalendas februarii, anno Domini millesimo ccc° nono. In [presencia ?] et testimonio Johannis de Vilaclare, Raymundi Savine et Raymundi Troyn de Perpiniano, et mei Petri Gayraudi [clerici ?] notarii publici dicti domini episcopi, qui predictis omnibus interfui, et ea omnia scripsi, et in formam publicam redegi, et signo [meo signavi].


Haut de la pagePremières réponses

Traduction de ce texte